In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Hieremiae, quia post breue tempus erat Hierusalem secutura captiuitas, imperatur. ne accipiat uxorem, ne faciat filios. unde et nobis per apostolum dicitur: tempus breuiatum est; superest, ut. qui habent uxores, sic sint, quasi non habeant. quodsi propter angustiam temporis habentibus usus uxorum tollitur, quanto magis non habentibus, ne accipiant, imperatur!

hoc autem totum praecipit uaticinium prophetale, ne adquiescant pseudoprophetis, qui eis post breue tempus in Hierusalem reditum promittebant, sed ut sciant multo se in Babylone [*]( 2 Hier. 29 (36), 4 15 Hier. 29 (36), 7 18 cf. Hier. 16, 2 (1. 2, 19 *I Cor. 7, 29 24 cf. Hier. 27 (34), 16 (13) ) [*]( 1 est om. V iechonia La.c. domina] et add. v eanuci A 2 iuda Ma.c.m2 3 quae V 4 transtulit v 5 regi Ma.c.m2 \' uiderentur (re g. u. m3) M 6 prima Ma.c. 10 domus LMa.c. 11 ortus P,La.c. pomeria P accipiantq. Y 13 quaer̄que P 15 ea] eis v 16 heremiae La.c. 17 erit P imperator P 18 pr. ne] nec Y cipiat Va.c. all. ne] nec Ap.c.,v apostolua Ma.c. apostolos Aa.c. 19 dicitur s. u. L breue. Vv ut] & Va.e. 20 sic—habeant] tamquam non habentes sint v alt. habent La.c. 22 inperator P 23 praeeepit MAV. La.c. 24 pseudophetis Pa.c. \' 25 redditum P promittebam P )

351
tempore moraturos. ita ut uxores accipere, plantare pomaria hortosque serere, aedificare domos et generare filios debeant. quodque intulit:

quaerite pacem ciuitatis sine terrae et iterum: quia in pace illius erit pax uobis, illud apostolicum conprobatur, in quo iubet: obsecro igitur primo omnium fi eri obsecrationes, orationes. postuationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et cunctis, qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam uitam agamus in omni pietate et castitate.

perro secundum mysticos intellectus: postquam de Hierusalem, id est ecclesia, propter nostra peccata eiecti fuerimus et traditi Nabuchodonosor — de quo dicit idem apostolus: \'tradidi huiuscemodi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat in die domini\' et iterum: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare —, non debemus esse securi nec torpentes otio salutem penitus desperare, sed primum aedificare domos — non super harenam, sed super petram — et tales domos, quales aedifica uerunt et obsetrices in Exodo, quia timebant dominum;

dein plantare hortos siue pomaria, qualem et dominus plantauit paradisum in Eden et posuit in eo lignum uitae, de quo [*]( 3 Hier. 29 (36), 7 *Hier. 29 (36), 7 4 Hier. 29 (36). 7 J *I Tim. 2, 1. 2 13 *I Cor. 5, 5 15 I Tim. 1, 20 17 cf. Mattb. 7- 24—26. Luc. 6, 48. 49 19 cf. *Ex. 1, 21 20 cf. Gen. 2, 8. 9 ) [*]( 2 ortusque P,La.c. hortusque M domui MV 3 quoque Ma.c mZ quaerete La.c. 5 comparabitar v 6 primū Va.c.,v 8 sunt in subl- v 10 caritate M misticos VP intellectos P,Ma.c. 11 peccata nostra v 12 nabucoJ. P,La.c. nabocod. M nabochod. V 13 apostulus M tradere MAVP sathanae Y (= lin. 15) satane P in s. u. P 14 die a. u. P 15 tradidisti Pa.r. blasphimare La.c plaaphemare P 17 disperare P.La.c. domus M (= lin. 18) 18 arenam MVP 19 et om. v obsetrices MP, (pr. s ex t corr. Mid.) L obstetrices Ap.c.m2,v optetrices V; cf.p. 389., 11 exhodo La.c. quia] * que s. u. m3A deinde VPv 20 ortos P 21 paradysum Ap.c.m2 eden LV eaden (n ex m) M aedem A eadem P de quo scriptum est] node di (s. u. m2) M )

352
scriptum est: lignum uitae est his, qui apprehenderint eam; et qui tenuerit eam, beatus; tertio accipere uxores, quarum una est sapientia, de qua scribit Salomon: ama illam, et seruabit te; circumda illam, et exaltabit te, et in alio loco: hanc exquisiui sponsam accipere mihi et amator factus sum decoris eius. nec sufficit nobis una coniux, sapientia, nisi habeamus et reliqua: fortitudinem, temperantiam atque iustitiam, ut plures ex eis generemus filios.

filias quoque nostras demus uiris, ut et fidei ueritas, quae interpretatur in filiis, bonis operibus copuletur, quae referuntur ad filias, et opera bona iungantur fidei sanitati. talesque filios generantes et filias multiplicemur numero, ut destruentes ea. quae paruuli sunt, et in perfectum crescentes uirum audire mereamur: scribo uobis, patres, quoniam cognouistis eum, qui ab initio est, et cum apostolo 15 dicamus liberis nostris: in Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui.

quaeramus quoque pacem ecclesiae ciuitati et terrae nostrae, ut ad eam redire mereamur, de qua domini iudicio translati sumus, ut habitaremus in \'confusionis\' errore; si enim illa susceperit nos, habebimus pacem. simulque consideranda clementia domini; orare praecipit pro inimicis nostris et bene facere his, qui persequuntur nos, ut non simus [*](1 Prou. 8, 18 3 ♦Prou. 4, 6. 8 5 *Sap. 8, 2 14 I Ioh. 2, 13 16 *I Cor. 4, 15 19 cf. p. 333, 9 21 cf. Matth. 5, 44. Luc. 6, 27. 28 ) [*]( 1 lignum aitae s. u. m2M adphenderit P 2 tenuerint P,LMAa.c. 3 salamon La.c. 4 seruanit MP,Aa.c. te] et add. v circumdam La.c. exaltauit МP,.Aa.c. 5 accepere La.c. 6 sufficet La.c. 7 coniunx Ap.c. sapientiae P reliquas Mp c.m3 9 ueritas s. u. P 10 filiab: Mp.c. filios Pa.c. bonisq; Mp.c.m3 conpulentur (alt. n in ras.) M 11 feruntur Pa.c. fidei] & add. 8. u. m3M sanctitati M.Ap.c.m3 12 multiplicaremur V in add. v 13 paruli La.c. paiuuli P 14 mereamus V 15 cognouisti V agnouistis v innitio Pa.r. 17 queramus L 18 ciuitatis Mp.c.m2 et terrae} acaere A 19 indicium La.c. habitaremur Ma.c. 20 errorem LM,Aa.r. habemas V,APa.c.,v 21 praecipit (pr. i * ras.) L praecepit cet. v - 22 persecuntur VP,La.c. nos s. u. V )

353
nostra tantum salute contenti, sed inimicorum quoque quaeramus salutem.

[*]( 29(36), 8.9 )Haec enim dicit dominus exercituum deus Israhel: non uos seducant prophetae uestri, qui sunt t in me dio uestrum, et diuini uestri et neattendatis ad somnia uestra, quae uos somniatis, quia falsa isti prophetant uobis in nomine meo et non misi eos, dicit dominus. Prophetas, immo pseudoprophetas.

et diuinos et somniatores fuisse in Babylone inter eos, quos Nabuchodonosor cum Iechonia et matre eius abduxerat, Hiezechiel propheta testatur scribens contra eos, quibus Hieremias quoque praecipit non credendum. necdum autem eo tempore, quo haec epistula dirigebatur, Hiezechiel in Babylone coeperat prophetare; hic enim sermo in principio Sedeciae regis mittitur. Hiezechiel autem quinto anno transmigrationis Iechoniae exorsus est prophetare, qui idem annus regni Sedeciae erat.