In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

te hoc anno esse moriturum!\' si, quando morimur, de carceribus corporum liberamur secundum illud testimonium, quod male interpretantur heretici: educ de carcere animam meam, quomodo nunc pseudoprophetae pro supplicio mors inrogatur? sed et hoc notandum, quod Hieremias a pseudopropheta passus iniuriam necdum ad se facto sermone domini silet, postea uero missus a domino audacter arguit mentientem et mortem propinquam quntiat.

quodque in mense \'septimo\' mortuus est. qui semper interpretari solent \'requiem\' sub hoc numero demonstrari, forsitan eum idcirco mense \'septimo\' mortuum mentientur, ut de malis corporis liberaretur iuxta illud. quod scriptum profuerunt: \'mors uiro requies\'. nos autem nouimus corpora credentium templa esse dei, si tamen spiritus sanctus habitet in illis.

[*]( 29 (36),1-7)Et haec sunt uerba libri, quem misit Hieremias propheta de Hierusalem ad reliquias seniorum transmigrationis et ad sacerdotes et ad prophetas et ad omnem populum, quem transduxerat Nabuchodonosor de Hierusalem in Babylonem[*]( 2 cf. p. 345, 4 7 *Ps. 141, 8 9 cf. Hier. 28 (35), 10-12 (10.11) 13 cf. Gen. 2, 2. Ex. 31, 15 etc. 16 cf. Eccli. 22, 11 17 ef. I Cor. 3, 16. 6, 19. II Cor. 6, 16 )[*]( 2 snpra diximus L praediximus cet. v 3 illo] in add. s. u. m3A decipisti Aa.c. 4 populo V 5 moriturum esse P 8 supplicium LAa.c. sapliciam P 9 et] sed (sic) V et om. v hoc] loco add. Mv quod] p (sic) add. V a s. u. m2M psudopr. P 10 passuspassus L ad] a P 11 arguet La.c. 13 solet P,La.c.Mp.c. 15 mentientur M mentientes Ap.c.m2 ut] & P liberatur Va.c. 16 scriptum] ,est add. AV, (ee s. est m3) M ē si add. P prof-erunt L uiro s. u. V aero P,La.c.. (iusti B. uerom2) A 18 habitat v 19 quem LA quae cet. hieremia La.c. 20 transmigrationis seniorom P 22 quae V traduxerat v cumVulg. 23 nabucod. MP,La.c. Dabochod. V {sic semper ferr) in babylonem de hierusalem P )

349
postquam egressus est Iechonias rex et domina — siue regina - et eunuchi et principes Iudae et Hierusalem — siue de Hierusalem siue optimates et arti fices de Hierusalem, in manu Hellasa, filii Safan. et Gamariae, filii Helchiae, quos misit Sedecias, rex Iuda, ad Nabuchodonosor, regem Babylonis, in Babylonem, dicens:

haec dicit dominus exercituum deus Israhel omni transmigrationi, quam transtuli de Hierusalem in Babylonem: aedificate domos et habitate et plantate hortos - sine pomaria — et comedite fructum eorum! accipite uxores et generate filios et filias, date filiis uestris Uxores et filias uestras date uiris et pariant filios et filias et multiplicamini et nolite esse pauci numero! et quaerite pacem ciuitatis — siue terrae —, ad quam transtuli uos, et orate pro ea ad dominum, quia in pace illius erit pax uobis!