In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

simulque consideranda prudentia Hieremiae et humilitas atque patientia. pseudopropheta rebus facit iniuriam et arreptam furcam de ceruice eius conterit — quod utique in ferrea facere non poterat —, iste tacet doloremque dissimulat; necdum enim ei a domino, quid loqueretur, fuerat reuelatum, ut tacite sancta scriptura demonstret nequaquam prophetas suo tantum arbitrio loqui. sed et domini uoluntate, maxime de futuris, quorum solius dei notitia est.

abiit, inquit, et recessit in uiam suam quasi uictus et illud implens propheticum: factus sum quasi homo non audiens nec habens in ore suo increpationes.