In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 28,10 12 a(35,10.11) )Et tulit Ananias propheta catenam — uel furcam, quae Hebraice dicitur \'muthoth\', — de collo Hieremiae prophetae et confregit eam. et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens: haec dicit dominus: sic confringam iugum Nabuchodonosor; regis Babylonis, duobus annis dierum de collo [*]( 16 cf. Dent. 18, 22 21 *Hier. 28 (35), 10 ) [*]( 1 quae F misit Vulg. 5 ego APa.c. 6 ad s. u. P 7 te et me v 8 esaias VP,Aa.c. oseae AP & add. P 10 paenuriam Ã; cf. p. 251, 15. 359, 6. 387,11 11 eo V 12 adolationeV adultionem P 13 igitur] ergo V 14 & (l ad s. u. m3) A annania MP, (t ã̃. «. tert. a m3) Ã 15 per mojsea locutus est P 16 moysen MAVPv prophetia Ap.c.m3 aatieiai Ma.c. 17 truculenter P,Ap.c., (alt. e ex u) M truneulenter V 19 exitium MP praestulentur M 20 cathenam M (semper) 21 bebraicae A,La.c. mutot V 22 Ananias] ppheta add. s. u. m2A 24 nabucod. MP,La.c. nabochod. V (= p. 346, 5) 25 Babylonis] in add.s.u. m3M post add. s. u. m2A cum Vulg. duos Ap.c m2 cum Vulg. .:annos Ap.c.m2 eum Vulg. ).\',:_

345
omnium gentium. et abiit Hieremias in uiam suam.

\'Duos annos\' non transtulere LXX, \'prophetam\' quoque non dixere Ananiam, ne scilicet prophetam uiderentur dicere, qui propheta non erat, quasi non multa in scripturis sanctis dicantur iuxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur. et non iuxta quod rei ueritas continebat; denique et Ioseph in euangelio pater domini uocatur et ipsa Maria. quae sciebat se de sancto spiritu concepisse et responderat angelo: quomodo erit istud. quia uirum non cognoui?, loquitur ad filium: fili, quid fecisti nobis sic? ecce ego et pater tuus dolentes quaerebamus te.

simulque consideranda prudentia Hieremiae et humilitas atque patientia. pseudopropheta rebus facit iniuriam et arreptam furcam de ceruice eius conterit — quod utique in ferrea facere non poterat —, iste tacet doloremque dissimulat; necdum enim ei a domino, quid loqueretur, fuerat reuelatum, ut tacite sancta scriptura demonstret nequaquam prophetas suo tantum arbitrio loqui. sed et domini uoluntate, maxime de futuris, quorum solius dei notitia est.

abiit, inquit, et recessit in uiam suam quasi uictus et illud implens propheticum: factus sum quasi homo non audiens nec habens in ore suo increpationes.