In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Optat fieri, quod pseudopropheta mentitur — hoc enim significat \'amen\', quo uerbo saepe dominus abutitur in euangelio: amen, amen dico uobis —, et cupit pro rerum prosperitate magis illum quam se uera dicere. unde et alius propheta testatur dicens: utinam non essem uir habens spiritum et mendacium potius loquerer! e contrario Ionas contristatur, quare mentitus sit, et arguitur a domino utilius prophetae esse mendacium quam tantae ruinam multitudinis. ac ne uideretur pseudoprophetae conprobare uaticinium, sub aliorum exemplo absque iniuria mentientis adicit ueritatem:

[*]( 28 (35), 7-9 )Uerumtamen audi uerbum hoc, quod ego loquor in auribus tuis et in auribus uniuersi populi: prophetae, qui fuerunt ante me et te ab initio, et prophetauerunt super terras multas et super regna magna de proelio et de afflictione et de fame ; propheta, qui uaticinatus est pa ce m, cum[*]( 1 cf. Hier. 28 (35), 3 11 Hier. 28 (35), 6 12 Ioh. 1, 51 etc. 14 Mich. 2, 11 sec. Vulg. 16 cf. Ion. 4, 1-3. 11 . )[*]( 1 con(m)pletum MVP.Aa.c. & add, s. u. m3M faturum] in add. s. u. m3M 2 utj et V augeret] haberet P 4 annaniam MA (snaptr) 6 qui i qui L stabant MP,La.c.Ap.c.m3 8 tua. om. Y 9 de eras. M ad Ap.c.m3 in v eum Vulg. domus Mpx. domum v cum Vulg. Babjlonis] de Babjlone Vulg. 12 utitur Ap.c.,v 14 alius] uere add. s. u. m3A none (v s. o) M 17 utillius L V ruinae codd. (corr. A), v 18 multitudinem v ac] haec P 19 exempla V adi∗∗∗cit L adiecerit OF,Dm1 ad(s)serit MAVP,Dm2,v 21 aadire V 28 et] ante add. Vulg. te] ecce P 26 uaticinatur P )

344
uenerit uerbum eius, scietur propheta, quem miserit dominus in ueritate.

Poterat Hieremias Ananiae dicere: \'falsum loqueris, decipis populum, non es propheta. sed pseudopropheta\'. quod si dixisset, poterat et pseudopropheta in Hieremiam eadem retorquere; ergo non facit iniuriam et quasi ad \'prophetam\' loquitur.

\'non solum\', inquit, cego sum propheta et tu, sed fuerunt ante me et te multi alii, quorum fuit Isaias, Osee, Iohel et Amos et ceteri. prophetauerunt\', inquit, \'contra terras multas et regna non parua, sed magna bellum illis et aduersa et rerum omnium penuriam nuntiantes: et e contrario fuerunt alii, qui pacem pollicerentur et prospera. utrorumque sententia non adulatione mendacii, sed rerum

exitu conprobata est\', sub aliorum igitur exemplo de se loquitur et Anania, quod, cum rerum finis aduenerit, tunc prophetarum ueritas ostendatur. hoc idem et dominus locutus est per Mosen, quod propheta uaticinii fine monstretur. et hoc animaduertendum, quod non minaciter, non truculente, sed fiducia ueritatis increpet mentientem et differat in futurum, ut, qui audiunt. rerum exitum praestolentur.

[*]( 28,10 12 a(35,10.11) )Et tulit Ananias propheta catenam — uel furcam, quae Hebraice dicitur \'muthoth\', — de collo Hieremiae prophetae et confregit eam. et ait Ananias in conspectu omnis populi dicens: haec dicit dominus: sic confringam iugum Nabuchodonosor; regis Babylonis, duobus annis dierum de collo [*]( 16 cf. Dent. 18, 22 21 *Hier. 28 (35), 10 ) [*]( 1 quae F misit Vulg. 5 ego APa.c. 6 ad s. u. P 7 te et me v 8 esaias VP,Aa.c. oseae AP & add. P 10 paenuriam Ã; cf. p. 251, 15. 359, 6. 387,11 11 eo V 12 adolationeV adultionem P 13 igitur] ergo V 14 & (l ad s. u. m3) A annania MP, (t ã̃. «. tert. a m3) Ã 15 per mojsea locutus est P 16 moysen MAVPv prophetia Ap.c.m3 aatieiai Ma.c. 17 truculenter P,Ap.c., (alt. e ex u) M truneulenter V 19 exitium MP praestulentur M 20 cathenam M (semper) 21 bebraicae A,La.c. mutot V 22 Ananias] ppheta add. s. u. m2A 24 nabucod. MP,La.c. nabochod. V (= p. 346, 5) 25 Babylonis] in add.s.u. m3M post add. s. u. m2A cum Vulg. duos Ap.c m2 cum Vulg. .:annos Ap.c.m2 eum Vulg. ).\',:_

345
omnium gentium. et abiit Hieremias in uiam suam.