In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 28(35),5.6 )Et dixit Hieremias propheta ad Ananiam prophetam in oculis sacerdotum et in oculis omnis populi, qui stabat in domo domini, et ait Hieremias propheta: amen, sic faciat dominus; suscitet dominus uerba tua, quae prophetasti, ut referantur uasa de domo dom ini et omnis transmigratio Babylonis ad locum istum!

Optat fieri, quod pseudopropheta mentitur — hoc enim significat \'amen\', quo uerbo saepe dominus abutitur in euangelio: amen, amen dico uobis —, et cupit pro rerum prosperitate magis illum quam se uera dicere. unde et alius propheta testatur dicens: utinam non essem uir habens spiritum et mendacium potius loquerer! e contrario Ionas contristatur, quare mentitus sit, et arguitur a domino utilius prophetae esse mendacium quam tantae ruinam multitudinis. ac ne uideretur pseudoprophetae conprobare uaticinium, sub aliorum exemplo absque iniuria mentientis adicit ueritatem: