In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Post uniuersas gentes transit ad Sedeciam, regem Iuda, et isdem. quibus gentibus comminatus est, sermonibus loquitur; neque enim meretur priuilegium gentis Israheliticae, qui ceteris gentibus aut similia aut maiora peccauit. denique quia audire contemsit populus perduellis, gladio, fame et peste consumtus est.

obseruandum autem in scriptura sancta, quod pro \'pseudoprophetis appellet ‛prophetas’, qui uaticinentur in nomine domini mendaciter. \'hoc autem faciunt, ut ego, inquit, ‛eiciam uos et pereatis tam uos quam prophetae, qui uaticinantur uobis’; et eorum igitur, qui decipiuntur, et eorum, q.ui decipiunt, similis interitus est.