In Hieremiam Prophetam Libri Sex
Jerome, Saint
Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.
nos autem simpliciter exponamus et prophetas esse in gentibus, qui simulent se diuino spiritu uentura praedicere, et diuinos, de quibus et uulgare prouerbium est: \'aiunt diuinare sapientes\', et somniatores, qui imitantur Ioseph et Danihel, et augures, qui uolatu auium et oscinum uocibus faciendum quid uel non faciendum denuntiant, et maleficos, quos uel ueneficos possumus appellare uel daemonum fasmatibus seruientes, qui Hebraice dicuntur ‛chassane’.
omnes isti decipiunt\', inquit, cuos atque supplantant, ne seruiatis regi Babylonis’. multo enim melius est seruitutem sponte suscipere et amicum habere, cui seruias, et genitalem terram coiere quam ui et necessitate seruire captiuos.
[*]( 27, 12—15 34, 10—12) )Et ad Sedeciam, regem Iuda, locutus sum secundum omnia uerba haec dicens: subicite colla uestra sub iugo regis Babylonis et seruite ei et populo eius, et uiuetis. quare moriemini tu et populus tuus gladio, fame et peste, sicut locutus[*]( « cf. Hier. 1,5 10 cf. Donat. ad Ter. Hec. 696 )[*](1 haec v ficerint L 2 famulato P conditione AVP 3 reaersuras P habitatores V, (e ex o) M 4 sint Ma.e.m.2 dicetque Aa.c. se (s ex r) A, om. P 5 contempserint AVP contempserunt (a ex i) M 6 futurus La.c. demonas V daemones Pv in mando V spoa Ãa.e. 7 recepturus Ma.c. et eras. M 9 uentura] futnra v uulgari La.c. 10 que P mittantur Y 13 beneficos P 14 fantasmatibus (tas s. u. n2) MA phantasmatibus v cassane MP cassapbe v 15 inquit decipiunt r 16 seroitute La.c. suscepere Ma.c. 17 seroiatis r 18 quan (sic) P Icaptiuū∗ A captiuus VP,Mp.c. 19 ad om. V sedechiam AVP,Mp.c.m2 (= p. 338, 8) 20 secundumq L omaia] uniam (sic) La.c. subieeite L 21 iagum P,LMAa.e. regi F babyilonis La.c. 23 tatis M et add., sed eras. V gladio| et add. v cum Vnlg. )[*]( LIX. Hieron. in Hierem. )[*]( 22 )
nolite audire uerba prophetarum dicentium uobis: nolite seruire regi Babylonis, quia mendacium ipsi loquuntur uobis, quia non misi eos, ait dominus, et ipsi prophetant in nomine meo mendaciter, ut eiciam uos et pereatis tam uos quam prophetae, qui uaticinantur uobis.
Post uniuersas gentes transit ad Sedeciam, regem Iuda, et isdem. quibus gentibus comminatus est, sermonibus loquitur; neque enim meretur priuilegium gentis Israheliticae, qui ceteris gentibus aut similia aut maiora peccauit. denique quia audire contemsit populus perduellis, gladio, fame et peste consumtus est.
obseruandum autem in scriptura sancta, quod pro \'pseudoprophetis appellet ‛prophetas’, qui uaticinentur in nomine domini mendaciter. \'hoc autem faciunt, ut ego, inquit, ‛eiciam uos et pereatis tam uos quam prophetae, qui uaticinantur uobis’; et eorum igitur, qui decipiuntur, et eorum, q.ui decipiunt, similis interitus est.