In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 27, 9—11 (34,7-9) )Uos ergo nolite audire prophetas uestros et diuinos et somniatores et augures et maleficos, qui dicunt uobis: non seruietis regi Babylonis, quia mendacium prophetant uobis, ut longe faciant uos de terra uestra et eiciant uos et pereatis. gens autem, quae subiecerit ceruicem suam sub iugo regis Babylonis et ser uierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit dominus, et colet eam et habitabit in ea.

Delirat et iu hoc loco allegoricus interpres et hortatur in caelesti positos Hierusalem, ne audiant prophetas suos atque diuinos, somniatores et augures et maleficos, sed ut potius seruiant Nabuchodonosor et corpus humilitatis assumant, [*](6 cf. Hier. 27 (34), 6. 7 (5) 8 I Tim. 1, 20 9 *I Cor. 5, 5 10 cf. Rom. 13, 1 11 *Rom. 13, 5 21 allegoricus interpres] scil. Origenes; cf. p. 333, 7 24 cf. Phil. 3, 21 ) [*](1 seruierat P 3 Babylonis] et add. v 4 pr. et alt. et] in add. Vulg. 5 eonsummam V 6 subiecit P,La.c. 7 et om. v 8 tradedi P sathanae V (= lin. 9) in interitu carne add. P plaaphemare M 9 tradedi M huiusmodi v 12 condemur L 15 seruiatis P 16 qui La.c. uos faciant Vulg. 17 gens autem] porro gens Vulg. 18 subieceret La.e. subicerit P 19 demittam Pp.c. 20 terram suam P colit P,LMAa.c. eam om. MVP,Aa.c. et s. u. L habitauit P,Ma.c. 21 deli∗∗rat D delerat V deliberat LAP deliberatąe M; cf. p. 229, 21. 275, 20. 299, 18. 346, 21 etc. ortatur P 22 caelestis Pa.r. 23 diuinos] et add. v 24 assummant V infantiam Erasmus v; sed cf. p. 397, 21 )

337
infantiam, uagitus et incunabula paruulorum; si enim hoc fecerint, expleto famulatu et condicione mortalitatis humanae reuersuros eos ad terram suam et habitaturos in ea et operaturos, quae prius operati sunt. dicitque se suspicari eos, qui dei praecepta contemserint, humanis corporibus praegrauari, futuros daemonas et immundos spiritus et sedem pristinam nequaquam recepturos.