In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](27, 8 (34, 6) )Gens autem et regnum, quod non seruierit Nabuchodonosor, regi Babylonis, et quicumque non curuauerit collum suum sub iugo regis Babylonis, in gladio et fame et peste uisitabo super gentem illam, ait dominus, donec consumam eos in manu eius.

Non solum dominus peccatrices gentes subicit Nabuchodonosor, sed et apostolus de peccatoribus loquitur: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare; et in alio loco: tradidi huiuscemodi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat. potestatibus quoque oboediendum monet non solum propter iram, sed et propter conscientiam, ne condemnemur ab eis.

[*]( 27, 9—11 (34,7-9) )Uos ergo nolite audire prophetas uestros et diuinos et somniatores et augures et maleficos, qui dicunt uobis: non seruietis regi Babylonis, quia mendacium prophetant uobis, ut longe faciant uos de terra uestra et eiciant uos et pereatis. gens autem, quae subiecerit ceruicem suam sub iugo regis Babylonis et ser uierit ei, dimittam eam in terra sua, dicit dominus, et colet eam et habitabit in ea.