In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 7c )Et seruient ei gentes multae et reges magni. Non dixit \'omnes\' — hoc enim proprie Christi debetur imperio —, quamquam iuxta Symmachum non legatur: seruient ei gentes multae et regesmagni, sed: subicienteun; seruituti gentes multae et reges magni, ut ipse quoque seruiat Medis et Persis, cui omnes gentes ante seruierant.

hoc, quod exHebraico posuimus: dedi ei, ut seruiant illi, et seruient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius. donec ueniat tempus terrae eius et ipsius et seruituti eum subiciant gentes multae e t reges magni, in LXX, ut iam diximus, editione non legitur.,:.., [*]( 6 cf. Dan. cap. õ 10 Hier. 27, 7 11 *Hier. 27, 7. cf. lin. 5 14 Hier. 27, 7 15 *Hier. 27. 7 18 Hier. 27, 6. *7 22 Hier. 27\' 6. 7 cf. Iin. 5. 11 ) [*]( 1 animalium MAVPv 2 intelligere Lp.c.m2 hominem V 3 ferans Va.c, 4 etiam s. «. P ille V,La.c. illi P 5 filii] fili La.e. 6 balthasar Vv baldhasar P et om. V eailmerodae P Euilmero- 6 balthasarYv-PeEa»i.YenILnerodacPEuilmerodach v daniel L: cf. p. 312, 20 7 ipsius] & add. M 12 (= 15. 22) regis La.c. 13 imDeriam V.LMAa.c. 15 sed-magni om. V,Ma.c. subici P ei MP 17 omnesj multae Ap.c m2 ante omnes gentes r 19 seruiant MVP,Aa.c. 20 oeniant Y terrae s. u. P 21 semituti eam] šeruient ei Mp.c. eum] eias V sabicient P,Ap.c.,v sciant eras. M 2-2 in-legitur s. u. m3A aeditionem M noti om. MAP 23 IegiturJ igitur V )

336

[*](27, 8 (34, 6) )Gens autem et regnum, quod non seruierit Nabuchodonosor, regi Babylonis, et quicumque non curuauerit collum suum sub iugo regis Babylonis, in gladio et fame et peste uisitabo super gentem illam, ait dominus, donec consumam eos in manu eius.

Non solum dominus peccatrices gentes subicit Nabuchodonosor, sed et apostolus de peccatoribus loquitur: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare; et in alio loco: tradidi huiuscemodi satanae in interitum carnis, ut spiritus saluus fiat. potestatibus quoque oboediendum monet non solum propter iram, sed et propter conscientiam, ne condemnemur ab eis.