In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

sin autem, ut noui ex ueteribus heretici uolunt, lex semel in adiutorium data est et constituta praecepta, quae nostri arbitrii uoluntate uel facimus uel non facimus, quomodo propheta se semper ingerit et cotidie replicat mandata dei, quae utique semel accepta suffecerant eis, quibus data fuerant, nisi ut hoc ostendat dei nos indigere semper auxilio et numquam posse sufficere, quod semel datum est, nisi cotidie domini ammonitione renouetur?

[*]( 25, 4a )Et misit dominus ad uos omnes seruos suos,[*](5 cf. Hier. 1, 2 IV Reg. 22, 1. II Par. 34. 1 7 cf. IV reg. 23. 30 — 34. II Par. 36. 2-4 13 cf. Hier. 25. 4 14 Hier. 25. 3 15 noni ex ueteribus heretici] scil. Pelagiani ex Origenistis )[*]( 1 fili P amos MVP,Aa.c. 2 est om. Vulg. uicensimus La.c. uincensimus M uigensimas (g ex c) A uigesimas Vulg. 5 regis v 6 annos MVP,LAa.c. XXXI. P 7 profetanit M annos P XYIIII V 8 regno AVP,LMa.c. ioacaz P quod P captiuitate P 9 regi P aegyptiorum MAVPo optenuit La-c. ioachim MA,La.c. ioacim VP fre V 10 fit sermo v 11 acl hac P mcensimus ia.c. nigensimus (g ex c) A XXmns V & add. P IIIas F 12 ad populum coepit v 13 sedj in add. V delueulo LMAa.c. de om. P 18 {= 21) cottidie V 19 sufficerant V,LMa.c. sufficerent P,Ap.c. 20 nos iterauit Y eemper iadigere MAVPv 23 ds̄ MA, om. V, )

302
prophetas, consurgens diluculo mittensque; et non audistis. Non per unum prophetam, sed per omnes populum suum deus semper ammonuit et quasi ipse in uigiliis atque excubiis constitutus surrexit diluculo, ut suum populum commoneret. et non, inquit, audistis, ut, quanto crebrior admonitio, tanto contemnentium fuerint peccata maiora.