In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 27, 7b )Donec ueniat tempus terrae eius et ipsius. Pulchre, ne perpetuum Nabuchodonosor putaretur imperium, et ipsum dicit a Medis Persisque capiendum: hoc est enim quod significat: donec ueniat tempus terrae eius et ipsius. sed nec hoc habetur in LXX.

[*]( 7c )Et seruient ei gentes multae et reges magni. Non dixit \'omnes\' — hoc enim proprie Christi debetur imperio —, quamquam iuxta Symmachum non legatur: seruient ei gentes multae et regesmagni, sed: subicienteun; seruituti gentes multae et reges magni, ut ipse quoque seruiat Medis et Persis, cui omnes gentes ante seruierant.