In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

hunc locum allegoricus semper interpres et historiae fugiens ueritatem interpretatur de caelesti Hierusalem, quod debeant habitatores eius sponte assumere corpora et descendere in ‛Babylonem’, id est \'confusionem\' mundi istius, qui in maligno positus est, et seruire regi Babylonio, hau dubium quin diabolo. quodsi * hoc facere noluerint, nequaquam eos grauia corpora portaturos. sed perituros gladio et fame et peste et nequaquam homines futuros, sed daemones.

hoc ille dixerit, ne defensores eius nobis calumniam faciant. ceterum nos simplicem et ueram sequamur historiam, ne quibusdam nubibus atque praestigiis inuoluamur.