In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

dantque consilium putantes nequaquam futurum, quod Micheas praedixerat, quia multo tempore non sit factum propter populi paenitentiam. et hoc quoque, quod Hieremias locutus est, nequaquam fore, si iuxta consilium eius bonas faciant uias suas et studia sua et audiant uocem domini dei sui, ut dominus non inferat malum, quod eis fuerat comminatus.

simulque frangunt accusatorum rabiem et se miscent cum eis dicentes: itaque nos facimus malum grande contra animas nostras, non quo facere debeant, sed quia, si fecerint, nequaquam noceant accusato, sed animabus suis, quas mutatione sententiae potuerint liberare.

[*](23 (33) 20-24 )Fuit quoque uir prophetans in nomine domini, Urias, filius Semei de Cariathiarim, et prophetauit aduersum ciuitatem istam et aduersum terram hanc iuxta uniuersa uerba Hieremiae. et audiuit rex Ioiacim et omnes potentes et principes eius uerba haec et quaesiuit rex interficere eum; et audiuit Urias et timuit fugitque et ingressus est Aegyptum.