In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 26 (33),17-19 )Surrexeruntque uiri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes: Micheas de Morasthi fuit propheta in diebus Exechiae, regis Iuda, et ait ad omnem populum Iudae dicens: haec dicit dominus exercituum : Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in aceruum lapidum erit et mons domus in excelsa siluarum.

numquid morte condemnauit eum Exechias, rex Iudae, et omnis Iuda? numquid non timuerunt dominum et deprecati sunt faciem domini et paenituit dominum mali, quod locutus erat aduersum eos? itaque nos facimus malum grande contra animas nostras.