In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\' si quando igitur et nobis pro necessitatis angustiis humilitate opus est, sic eam assumamus, ne ueritatem et constantiam deseramus; aliud est enim superbe contumeliam facere iudicanti, quod signum stultitiae est, aliud sic inpendens uitare discrimen. ut de ueritate nil subtrahas.

[*](26 (33), 16 )Et dixerunt principes et omnis populus ad sacerdotes et prophetas: non est uiro huic iudici-um mortis, quia in nomine domini dei nostri locutus est ad nos.

Populus, qui prius a sacerdotibus et pseudoprophetis fuerat supplantatus, iuogitur principibus ciuitatis et pro Hieremia loquitur, quod nequaquam reus mortis [*]( 5 *Hier. 26 (33). 14 7 Hier. 26 (33), 15 21 cf. Hier. 26 (33). 8. 9 ) [*]( 1 atque] at Lac. prudenter om. LMFP,Aa.c. quo A,LMa.c. se add. s. u. A 2 missas F esse se LP se esse (pr. se postea add.) M esse Å eet F ut] in Pa.c. 3 si om. P eius uellent e 4 dns quoque sententiam suam (sic) s. u. A comataret A 9 irascemini Aa.e. 10 quur Mp.c. quod Aa.c.m3,v 11 qunr M 13 necessitatibus angustiS haiuiliter F 14 sammamus F 15 deseremas Pa.c. enim est P 16 indicandi Va.c. stultiae L 17 nihil MVPv detrahas Å 18 omnes LMa.c. ad V,Ap.c. et cet. 19 et] ad odd. Vulg. prophetas V.Ap.c. prophetae cet. uero P.Ma.c. 21 a 8. u. m3A ad Yas. 22 fuerant MAa.r. ciuitatibus F 23 pro] per V )

328
sit, sed in nomine domini et ex ore illius prophetarit; cito enim uulgus indoctum accepta ratione mutat sententiam. dolor autem accusantium, praecipue sacerdotum et pseudoprophetarum, non potest immutari; et ideo illis accusantibus et in accusatione perseuerantibus populus commutatur, quod spem eis dederat indulgentiae domini, si bonas facerent uias suas et audirent uocem domini dei sui, ut et dominus suam sententiam flecteret.

[*]( 26 (33),17-19 )Surrexeruntque uiri de senioribus terrae et dixerunt ad omnem coetum populi loquentes: Micheas de Morasthi fuit propheta in diebus Exechiae, regis Iuda, et ait ad omnem populum Iudae dicens: haec dicit dominus exercituum : Sion quasi ager arabitur et Hierusalem in aceruum lapidum erit et mons domus in excelsa siluarum.