In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Hieremias in templo uerba domini prophetabat et dixerat: dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc in maledictionem cunctis gentibus terrae statimque a sacerdotibus et prophetis et populo seditione commota omne uulgus aduersum prophetam congregatur in templum, ubi erat propheta et sacerdotum ac prophetarum uulgique manibus tenebatur.

quod cum audissent principes ciuitatis, qui in domo regia uersabantur, transierunt siue ascenderunt de domo regis in domum domini. notandumque, quod ire ad domum domini semper ascensus sit. sederuntque in introitu portae domini nouae. principum enim erat officii sedere in porta domus domini et ibi negotii et seditionis cognoscere ueritatem. \'noua\' autem porta dicitur, quia, qui sedebant in ea et iudicio praeerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniae resistebant.