In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 26 (33), 9b. 10 )Et congregatus est omnis populus aduer sum Hieremiam in domum domini. et audierunt[*]( 4. 13 *Hier. 26 (3-3 , 7 9. 13 *Hier. 26 (33), 8 13 *Hier. 26 (33), 9 )[*]( 1 maledietionem Ma.r. 3 sacerdote V 4 siue pseadopr. s. u. L 6 cum plesset V 7 ut] et V 9 sine pseadopr. om. M 10 qaia] quare Vulg. 11 in om. v 13 quod P 14 manifestius LXX v .16 ult. relegione P,La.c. et add., sed eras. M 17 consentienti MVP,La.c. destinent P 18 quare] quia pre Ap.c.m.2 dixerat A domos] tua add. V 19 etJ ut add., sed eras. M 21 pseudopropheta P 22 exequamur MA,Pa.c. scientiam P 23 dni M bono Aa.c. 25 aduersus Pv cumValg. 26 domo P cum Vulg. )

325
principes Iuda uerba haec et ascenderunt de domo regis in domum domini et sederunt in introitu portae domini nouae.

Hieremias in templo uerba domini prophetabat et dixerat: dabo domum istam sicut Silo et urbem hanc in maledictionem cunctis gentibus terrae statimque a sacerdotibus et prophetis et populo seditione commota omne uulgus aduersum prophetam congregatur in templum, ubi erat propheta et sacerdotum ac prophetarum uulgique manibus tenebatur.

quod cum audissent principes ciuitatis, qui in domo regia uersabantur, transierunt siue ascenderunt de domo regis in domum domini. notandumque, quod ire ad domum domini semper ascensus sit. sederuntque in introitu portae domini nouae. principum enim erat officii sedere in porta domus domini et ibi negotii et seditionis cognoscere ueritatem. \'noua\' autem porta dicitur, quia, qui sedebant in ea et iudicio praeerant, sacerdotum et pseudoprophetarum calumniae resistebant.