In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 26 (33),7 9a )Et audierunt sacerdotes et prophetae — siue pseudoprophetae — et omnis populus Hieremiam loquentem uerba haec in domo domini. cumque conplesset Hieremias loquens omnia, quae praeceperat ei dominus, ut loqueretur ad uniuersum populum, apprehenderunt eum sacerdotes et prophetae — siue pseudoprophetae — et omnis populus dicens: morte moriatur, quia prophetauit in nomine domini dicens: sicut Silo erit domus haec et urbs ista desolabitur eo, quod non sit habitator.

Sacerdotes et prophetae, quos \'pseudoprophetas\' LXX manifestius transtulerunt, irascuntur Hieremiae, quod uera praedicat et subuerso templo et ciuitate deserta sit peritura religio et lucra ex religione uenientia; idcirco apprehendunt eum et consentiente sibi populo morti destinant, quare dixerit in nomine domini: sicut Silo erit domus haec et urbs desolabitur eo, quod non sit habitator.

si quando igitur propter mandata domini et fidei ueritatem uel sacerdotes nobis uel pseudoprophetae uel deceptus populus irascitur, non magnopere curemus. sed exsequamur sententiam dei nequaquam praesentia mala, sed futura bona animo cogitantes.