In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quando autem habuerimus pacem et non intellexerimus uel bona uel speciosa pacis, sed luxuriae nos et otio et uoluptatibus dederimus, tunc conquiescent siue conticiscent bona pacis et auferentur a nobis propter iram furoris domini et implebitur illud, quod scriptum est: cum dixerint: pax et securitas, tunc repentinus eis superueniet interitus, quo ueniente omnia conticiscent.

[*]( 25, 38 (32,24) )Dereliquit quasi leo umbraculum — siue cubile — suum — et, ut uerius est, tabernaculum; hoc enim \'soccho\' Hebraicum sonat —, quia facta est terra eorum in desolationem — uel inuia — a facie irae columbae — siue a facie gladii magni — et a facie irae furoris domini.

Dominus, de quo supra dixerat: de excelso rugiet et de habitaculo sancto suo dabit uocem suam: rugiens rugiet super decorem suum, ipse derelinquet tabernaculum suum. de quo scriptum est: [*]( 2 *Hier. 25 (32), 37 (23) 3 cf. p. 318, 5 *Hier. 25 (32), 36 (22) Hier. 25 (32), 36 (22) 13 I Thess. 5, 3 17. 19. 20 *Hier. 25 (32;. 38 (24) 21 Hier. 25 (32), 30 (16) ) [*]( 1 earum P,Ma.c. arba Ma.c. 2 spetiosa YP 3 hoc F uluiatum P,La.c. 4 arietis Ma.c. 5 putantur V,AP.c. 6 arietis Ma.c. aries Âa.c. 7 in populo om. M 8 per om.; p add. s. u. m3M nimia sÎmplicitate Mp.r. 9 stultitia V 10 uel bona s. u. L spetiosa F, (e ex a) P 11 uoiuntatibus Y 12 conticescent A.LMa.c. contisiscent Vp.c. 14 eis om. Y 15 superuenit Aa.c. ueniet M 15 eontieescent AV,Mp.c. 16 derelinquit VP.Aa.r. 17 nt s. u. L hoc] hunc V 18 succhot (t s. u. m2) M soccbot P saecbo v hebreicum Aa.c. 19 desoiatione P 21 irae om.V 24ipse —suum om. MAVP 24 derelinquit La.c. relinquet v )

320
factus est in pace — siue in Salem — locus eius et habitatio eius in Sion, ipse deseret sedem suam et conplebit, quod per hunc eundem prophetam locutus est: dimisi domum meam, dereliqui hereditatem meam.

reliquit autem quasi leo cubile suum, ut omnes bestiae uastandi terram eius habeant potestatem. leone enim custode et praeside nullus ad eandem audet accedere. facta est, inquit, terra eorum — hau dubium quin uel populi Iudaeorum uel certe uniuersarum gentium — in desolationem et in inuium a facie irae columbae.