In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](25, 1 a (1) )Uerbumquod factum est ad Hieremiam de omni popul-o Iudaeae — siue super omnem populum Iuda — in anno quar to Ioiacim, filii Iosiae, regis Iuda da. Haec priora sunt praeterita uisione; illa enim sub Sedecia facta est, postquam Iechonias translatus est Babylonem, haec autem sub Ioiacim.

filio Iosiae et patre Iechoniae. non enim curae erat, ut ante iam dixi, prophetiae tempora conseruare, quae historiae leges desiderant, sed scribere, utcumque audientibus atque lecturis utile nouerant; unde et in Psalterio male quidam iuxta textum historiae psalmorum requirunt ordinem, quod in lyrico carmine non obseruatur.