In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

longius, quam commentariorum breuitas patitur, de hoc capitulo diximus, quod Graeci forsitan Latinique fastidient, quia in suis codicibus non habetur. sed quid proderit, cum in consequentibus hic ipse propheta dicat: quomodo capta est Sesach et conprehensa est inclyta uniuersae terrae, quomodo facta est in stuporem Babylon inter gentes?

allegorici interpretes istum omnem locum ad cunctas referunt nationes, quas inebriauerit diabolus calice peccatorum meracissimo; nouissimum enim etiam ipsum bibiturum supplicia atque cruciatus, de quo scribat apostolus: quem dominus Iesus interficiet spiritu oris sui. unde et in alio loco dicat: nouissimus autem inimicus destruetur mors. quod magnarum uirium est posse diuersarum uocabula nationum transferre sub ἐτυμολογίαις suis et singula uitia singulis nominibus coaptare.