In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 25, 26 c )Rex Sesach bibet post eos et in LXX non habetur, hunc habet sensum: \'Omnes\'. inquit. \'in circuitu nationes Babylonio imperio subiacebunt et cuncta suae subiciet potestati. ita ut uniuersae, quas praeteritus sermo narrauit, gentes ipsi seruiant et bibant de calice eius\': unde et in uisione contra Babylonem scribitur: calix aureus Babylon inebrians omnem terram. nouissimus autem rex Babylonis bibet hanc potionem propinante sibi ascensore bigae, cameli et asini Cyro. rege Medorum atque Persarum.