In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 25, 18 (32,4) )Hierusalem et ciuitatibus Iuda et regibus eius et principibus eius, ut darem eos in solitudinem et in stuporem et in sibilum et in maledictionem, sicut est dies ista.

\'Putabam\', inquit,\'quod solis gentibus propinarem, et ideo me huic ministerio laetus optuleram; sed inter ceteras. gentes, immo ante ceteras, propinaui Hierusalem et ciuitatibus Indae et regibus eius et principibus, ut darem eos in stuporem et in solitudinem et in sibilum et in maledictionem. sicut et praesenti probatur exemplo\'. unde dicit et supra: seduxisti me, domine. et seductus sum, inualuisti et potuisti!