In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\'uniuersa\', inquit, \'terra hereticorum erit in solitudinem et in stuporem. cum nouissimum eius insipiens fuerit demonstratum\'.

[*]( 25,11 b-13 )Et sentient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis. cumque impleti fuerint anni septuaginta, uisitabo super regem Babylonis ei super gentem illam, dicit dominus, iniquitates eorum et super terram Chaldaeorum et ponam illam in solitudines sempiternas. et adducam super terram illam omnia uerba mea, quae locutus sum contra eam, omne. quod scriptum est in libro isto, quaecumque prophetauit Hieremias aduersum omnes gentes.