In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 25, 9b )Et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes, quae in circuitu illius sunt, et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas .

Ista sunt praemia contemtorum et dei uerba audire nolentium; quicquid igitur super nos mali adducitur, nostra peccata fecerunt. omnesque gentes, ut tunc adductae sunt contra Hierusalem, sic hodie adducuntur contra ecclesiam neglegentem, ut interficiat eos et ponat in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas, ut in exemplo sint omnium atque miraculo. sibilus autem miraculi et stuporis indicium est et solitudo sempiterna in his deprehenditur, qui praesidem non habent deum.