In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 18,16 )Ut fieret terra eorum in desolationem et in sibilum sempiternum; omnis, qui praeterit per eam, obstupescet et mouebit caput suum. \'Et quia dereliquerunt,\' ait, \'cultum dei et prauas idololatriae semitas sunt secuti, propterea terra eorum redacta est in solitudinem et in miraculum omnium sibilumque, ita ut, qui terram quondam et urbem florentissimam uiderint in desertum et cineres esse conlapsam, ammirentur et stupeant et animae confusionem gestu corporis indicent:\' hoc est enim mouere caput et stuporem mentis sibilo demonstrare.