In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

Ne putaret se populus alienum esse a culpa, si peruersis adquiesceret doctoribus, ‛nolite’, inquit, ‛audire uerba prophetarum, qui uobis prophetant mendacium et decipiunt uos’, — par enim erit poena et magistro et [*]( 5. 6. 12 *Hier. 2:3, 15 21 *Hier. 23, 17 25 *Hier. 23, 16 ) [*]( 1 confortaaernnt Pa.c. 2 gomarra T 4 uos D absenthio P,Va.c- 6 quia a prophetis] a prophetis enim Vulg. 7 est om. V egressa est Vulg. v, ante a prophetis tr. v in] super Vulg. 8 testimoniū F,pa.c eas T 9 urbem Ma.c.Aa.c.m1 et p.c.m3 10 ut] quod P pr. et om. M aadientum OT A -ium cet. v estimationem V 12 est eras. R 13 iniquitatem propria M 15 uniuersa P 16 blasphemiam V 18 nobis] mendatifi add, P 19 locuntur V,Op.c.Aa.c.m2 et eras. A, om. Vulg. 20 plasphe- mant P (= p. 281, 2) 21 loquu∗tus P 22 ambulant V,JRa.c 23 neniant Ra.c. ueniet Vulg. 24 malum Vulg. se s. u. m3A 26 mendatio T )

281
discipulo — (non loquuntur ex ore domini, sed ea. quae in suo corde simularunt. dicunt his, qui blasphemant me\' — hereticis uidelicet atque peruersis — ‛siue qui abiciunt sermonem meum. quid dicunt?: locutus est dominus: pax erit uobis; ne timeatis dura supplicia nec uanis comminationibus terreamini; pax erit uobis atque tranquillitas et, quicquid dicimus et annuntiamus uobis, locutus est dominus: nec ueniet super uos malum, quod timetis pro mala conscientia, sed bonum, quod uobis locutus est dominus.\'

[*]( 23, 18 10 )Quis enim affuit in consilio domini et uidit et audiuit sermonem eius? quis considerauit uerbum illius et audiuit? Ubi nos interpretati sumus \'in consilio domini> et in Hebraico scriptum est ‛bassod’, Aquila \'secretum\'. Symmachus \'sermonem\', LXX et Theodotio \'substantiam\' siue \'subsistentiam\' interpretati sunt.

et est sensus: \'nolite credere, o uulgus indoctum, prophetis uobis falsa annuntiantibus, qui dicunt haec: locutus est dominus: pax erit uobis; non ueniet super uos malum! unde enim possunt dei nosse secreta aut quo annuntiate domini didicere consilium? quomodo ad eos diuinae dispositionis sermo peruenit?\' quidam nostrorum in hoc loco se repperisse putant, ubi dei scribatur substantia.

[*](19. 20 )Ecce turbo — siue tempestas et commotio — dominicae indignationis egreditur et tempestas erumpens super caput impiorum ueniet et non [*](2 Hier. 23, 17 3 *Hier. 23, 17 4. 6. 7. 8 Hier. 23. 17 12 Hier. 23, 18 14. 15 *Hier. 23, 18 17 Hier. 23, 17 23 *Hier. 23, 19 ) [*]( 1 ea quae] eaq. F 4 qui codd. (eorr. m2A) 5 nee] ne P 6 quic- quid] qui V 7 necj non P 9 nobis Ap.c. Iocutus est uobis V 10 in om. P consilio MAVP concilio OTJRD (— lin. 13); cf. p. 282. 20. 283, 21 uida Ma.c. 13 domini om. c ebraico P basod v 14 symachus P substantia T 15 subsistentiāẹ T 19 noscere M,Ap.c.m3 quo—consilium om. B dno P dei v dedicere P 20 eosj qai add. R dispensationis Ap.c.m3 dispersionia V 21 reperisse se r reperisse TVP 22 describatur p sabstantiam Oa.r. 24 egredietur r eum Yulg. 25 et om. Vulg. )

282
reuertetur furor domini, usque dum faciat et usque dum compleat cogitationem cordis sui; in nouissimis diebus intellegetis consilium eius.

Qui supra dixerat: ‛locutus est nobis dominus: pax erit uobis’ et quos corripuerat. quod non possent uentura cognoscere nec dei nosse sententiam. nunc ostendit per contraria eos omnino nescire: pro pace enim et securitate tempestatem uenire Babyloniam et uenire non super quoslibet, sed super capita impiorum uel uniuersi populi uel eorum. qui falsa populo nuntiabant. nec sicut in praeteritis temporibus dei iram furoremque placandum, sed, quod praedixit et saepissime comminatus est. opere complendum et cogitationem illius atque sententiam impiorum suppliciis conprobandam.