In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 23, 14 )Et in prophetis Hierusalem uidi similitudinem — siue horribilia —, adulterium et iter mendacii; et confortauerunt manus pessimorum, ut non conuerteretur unusquisque a malitia sua — siue a uia sua pessima —; facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius quasi Gomorra.

‛Non soium, inquit, ‛in hereticorum conciliabulis haec reperta sunt. sed in prophetis quoque Hierusalem, id est doctoribus ecclesiae, uidi similia siue horribilia adulterantium uerbum dei et ingredientium per uiam mendacii, ut hereticorum fallaciis adquiescerent et confortarent manus pessimorum eorumque mala suis sceleribus adiungerent et, quos corrigere debuerant, ducerent in interitum.

qui hoc fecerint, non se aestiment inpunitos! erunt enim et ipsi et hi, quibus fauent, quasi Sodoma omnesque, qui habitant cum eis nec recedunt a talibus, quasi Gomorra’. exultet igitur, quantum uult, doctrina pessima et glorientur prophetae Hierusalem, quod optinuerint per [*]( 6 *Hier. 23, 13 8 cf. I Cor. 21 10. 13 *Hier. 23. 14 ) [*]( 1 aut P 3 locuntur TF h primus M cernebant VP tenebat R iocuntur FMV 6 aigriificantur FP 7 stultitia P habet P 10 orribilia RMVP adulterantium Ap.c.m2 cum Yulg. et om. T ite V 11 comfortauerunt A 12 uti & T non om. 0,Da.c.m2 conuerterentur Pa r. conuertetur T 13 omnis T nt postea add. A cum Vulg. quasi add. Erasmus v: cf. lin. 22 et p. 280, 2 14 eius et V gomurra TR 13 repperta A 17 orribilia RFMP 20 debaerent Ma.c. 21 in om. Ma.c.m2 haec Va.c. 22 hii OP,Dp.c. 23 habitantur a recedent v 24 gomorrae P 25 glorientur] n s. u., sed eras. M giorietur Aa.c.m2 op(b)tinuerunt V(O),Da.c. )

280
mendacium et confortauerint manus pessimorum, finis eorum erit quasi Sodoma et Gomorra.