In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 23, 14 )Et in prophetis Hierusalem uidi similitudinem — siue horribilia —, adulterium et iter mendacii; et confortauerunt manus pessimorum, ut non conuerteretur unusquisque a malitia sua — siue a uia sua pessima —; facti sunt mihi omnes Sodoma et habitatores eius quasi Gomorra.

‛Non soium, inquit, ‛in hereticorum conciliabulis haec reperta sunt. sed in prophetis quoque Hierusalem, id est doctoribus ecclesiae, uidi similia siue horribilia adulterantium uerbum dei et ingredientium per uiam mendacii, ut hereticorum fallaciis adquiescerent et confortarent manus pessimorum eorumque mala suis sceleribus adiungerent et, quos corrigere debuerant, ducerent in interitum.