In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 23,9b (9) )Contritum est cor meum in medio mei— siue in me —, contremuerunt — siue commota sunt — omnia ossa mea; factus sum quasi uir ebrius et quasi homo madidus — siue superatus — uino a facie domini et a facie uerborum sanctorum eius siue et a facie decoris gloriae eius.

Considerato uultu omnipotentis dei, hoc est patris, et considerato uultu filii. qui iuxta apostolum \'splendor gloriae\' illius appellatur et \'forma substantiae dei\', propheta et animo et corpore perhorrescit et intellegit esse se nihili, secundum quod et in alio loco dicitur: ut iumentum factus sum apud te, siue uictimam conscientiae et humilitatis suae offert deo iuxta illud. quod in psalmis scribitur: sacrificium deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non spernit.