In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quod in LXX male additum est: in prophetis, penitus amputandum; aliud enim capitulum sequitur, quod ab eis praetermissum est, quo finito titulus est: ad prophetas siue contra prophetas. de quo in suo dicemus loco. abiectis ergo pastoribus synagogae.

scribis uidelicet et Pharisaeis. et saluatis reliquiis ex Israhel apostolisque euangelii in locum priorum principum constitutis [*]( 5 cf. Dent. 15, 7 9. 10 *Hier. 23, 5 13. 14. 16 *Hier. 23, 6 17 *Hier. 23, 7. 8 13 Hier. 23, 9 aHier. 23, 9 ct. p. 275, 16 19 ct. Hier. 23,2 cf. Matth. 23,2 sec. Vulg. etc. 20 cf. Hler. 23, 3. Iudd. 5,13 etc. ) [*]( 1 alius P traditur V traditis Rp.c. 2 digne P extiterint TDMAV.Ra.c. exstiterit P 3 heresem M quis chismata mlOB quin scismata m2OR,DMAVP.Tp.r. 4 eiecinnt Oa.r. eos Mp.c. ecclesiam Ma.r. seperant P,Ra.c. 5 contra hunc V quarum Ap.c m3 6 dominus] & add. P pristinS pascui A. et om. A,Tp.r. 8 uenient Op.c.Da.c. 9 germen] regem MP,Aa.c.m2 10 regnauit P.MAa.c. intellegit P 12 saluantur Mp.c. saluabuntur Aa.c. iudas TM iuda RDVP.OAp.r.,v cum Vulg. habitauit VP,Ma.c. 13 qao ORMA quod DYP,Tp.c.m2 cum Vulg. ___alt. cocaait P siae u. eam post noster tr. P 15 aebraice P sadec«. M sadet-eno (v S. O) A sadecenii V 16 penitus] e add. s. u. M 18 siae] uel D in om. v 19 dicimaa P ainagogae TVP sina goge R scribe P 20 phariaeis RD. farisaeis P reliquis Ma.c. 21 principium R ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 18 )

274
inducitur pastor pastorum et princeps principum et rex regum et dominus dominantium. Christus uidelicet saluator noster. qui proprie est \'germen iustum\' siue \'oriens iustus\', de quo legimus: orietur in diebus eius iustitia et in alio loco: ecce uir, oriens nomen eius et subter eum orietur et aedificabit templum domino, ut, quomodo in Isaia (Emmanuhel\' appellatur, hoc est \'nobiscum deus\', sic in Hieremia nomen accipiat \'iustitia nostra\'; unde et apostolus loquitur: qui factus est sapientia nobis a deo et iustitia et sanctificatio et redemtio. cui contrarius Antichristus et habitator eius diabolus in Zacharia \'stultus pastor\' dicitur.

et faciet, inquit. iudicium et iustitiam in terra; non enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. in diebus illis et duae et decem tribus, ludas et Israhel, pariter saluabuntur et de duabus uirgis iuxta Hiezechiel una uirga fiet nomenque eius, si iuxta LXX uocauerit eum dominus, appellabitur Iosedec, id est dominus iustus; si secundum Hebraicum, qui dixerunt: nomen eius uocabunt, dicetur: dominus iustitia nostra; hoc enim significat adonai sadecenu, pro quo Symmachus uertit: domine. iustifica nos! [*]( 1 cf. I Tim. 6, 15. Apoc. 17, 14. 19, 16 4 Ps. 71, 7 5 Zach. 6, 12 6 cf. Esai. 7. 14 7 cf. Matth. 1, 23 8 *Hier. 23. 6 9 *I Cor. 1, 30 11 cf. Zach. 11, 15 12 Hier. 23, 5 13 Ioh. 5, 22 15 cf. Eaech. 37, 17. 19 17 *Hier. 23, 6 Hier. 23, 6 ltf. 19. 20 *Hier. 23, 6 ) [*]( 1 regx R 2 uidelicet] & add. s. u. M 6 aedificauit VP,Ma.c. aedificabitur (b ex u) A esaia MVP,DAp.c. emmannel BP enim manahel V 8 nostra] a ctrario (in ras.) M, om., sed 6 fere litt. eras. A 10 scifitio (sic) P redemtio mlO redemptio cet. anthichristus M anty- A anticr. TDP est add. P 11 eius habitator v zaccharia (h g. u.) M 13 pater om. T omnem Ma.r. 14 iuda VPv 15) de om. D, Ra.c. 16 Mezechiel RV hiezechihel OTM, (hi eras.) D iezechiel (pr. \'i s. u.) A ezechiel P si] siue JRMV uoearit T uocabit Ap.c.m2 17 iosedec ODV iosedech TM, (-sae-) P iosedee Ma.c. iosedesin Ap.c. 18 sij aiue Mp.c., )

275

[*](23, 7.8 )Propter hoc ecce dies ueniant, dicit dominus, et non dicent ultra: uiuit dominus, qui eduxit filios Israhel de terra Aegypti, sed: uiuit dominus, qui eduxit et adduxit semen domus Israhel de terra aquilonis et de cunctis terris. ad quas eieceram eos illuc, et habitabunt in terra sua. Hoc omne capitulum in LXX [*](s o ) non habetur; cuius hic sensus est, quod nequaquam per Mosen populus dei de Aegypto liberetur, sed per Iesum Christum de omni orbe terrarum, in quem dispersus fuerat. quod ex parte et nunc completur in mundo et ex toto complebitur, quando de oriente et occidente, septentrione et meridie uenient et discumbent cum Abraham, Isaac et Iacob, ut. postquam subintrauerit plenitudo gentium. tunc omnis Israhel saluus fiat.

[*]( 23,9a (6b))Ad prophetas siue in prophetis uel contra prophetas. Hic titulus, ut supra diximus, in editione LXX finis anterioris capituli positus est, ubi scriptum legimus: et hoc est nomen, quod appellabit eum dominus Iosedec in prophetis. quod plerique ignorantes uaria explanationis deliramenta confingunt: multoque melius fuerat simpliciter inscientiam confiteri quam imperitiae suae alios heredes facere.

est autem sermo contra prophetas, immo pseudoprophetas Hierusalem et Samariae, quos nunc communi et uulgato nomine \'prophetas\' uocat, de quibus scriptum est in [*]( 6 *Hier. 23, 7. 8 11 ef. Matth. 8, 11 13 cf. Rom. 11, 25. 26 15 *Hier. 23 9 16 cf. p. 273, 15 17 *Hier. 23, 6 22 *Hier. 23, 9 ) [*]( 1 nenient DJ)p.c m2 dicit dns ante ecce tr. P 2 quia M 5 ei- ceram P,Op.r.Va c. 6 habitabitur T 7 quod om. 07Da.c.m2 8 mosen O moysen cet. v de] die R 9 xpm om. V orbi OD orbe Va.c.; cf. p. 228, 2 quo Ap.c. 11 de om. P septen trione Oa.r. 12 habraham TRP.Oa.c., & add. P isac M 13 intraaerit T 14 fiet DVa.c. 15 adj a R in om. MAVP 16 LXXta in aedition̄ P 17 anterioribus Ra.r. ubi om. M adscriptum M 18 quod OD quo cet. υ appellanit codd. (corr. MA) eum om. T,Pa.c. iosedech TRVP 20 delerementa P fuerit V 21 inscitiam Av 22 pseudo] seudo (ex spe a dd) M ipse ad. (ex spe a do) A 23 hierusalemexp., et om. R ) [*]( 18* )

276
consequentibus: et in prophetis Samariae uidi iniquitatem statimque: et in prophetis Hierusalem uidi horribilia. quando autem ponit coniunctionem \'et\', ostendit superiora de prophetis dicta domini, qui et ipsi pseudoprophetarum similes exstiterunt.

[*]( 23,9b (9) )Contritum est cor meum in medio mei— siue in me —, contremuerunt — siue commota sunt — omnia ossa mea; factus sum quasi uir ebrius et quasi homo madidus — siue superatus — uino a facie domini et a facie uerborum sanctorum eius siue et a facie decoris gloriae eius.

Considerato uultu omnipotentis dei, hoc est patris, et considerato uultu filii. qui iuxta apostolum \'splendor gloriae\' illius appellatur et \'forma substantiae dei\', propheta et animo et corpore perhorrescit et intellegit esse se nihili, secundum quod et in alio loco dicitur: ut iumentum factus sum apud te, siue uictimam conscientiae et humilitatis suae offert deo iuxta illud. quod in psalmis scribitur: sacrificium deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum deus non spernit.