In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](23,5.6 (6 a) )Ecce dies ueniunt, dicit dominus, et suscitabo Dauid germen iustum — siue orientem iustum — et regnabit rex et sapiens erit — siue intelleget — et faciet indicium et iustitiam in terra. in diebus illis saluabitur Iudas et Israhel habitabit confidenter et hoc est nomen, quo uocabunt eum — siue uocabit eum -: dominus iustus noster siue iustitia nostra, quod Hebraice dicitur \'sadecenu\'. Hoc.

quod in LXX male additum est: in prophetis, penitus amputandum; aliud enim capitulum sequitur, quod ab eis praetermissum est, quo finito titulus est: ad prophetas siue contra prophetas. de quo in suo dicemus loco. abiectis ergo pastoribus synagogae.

scribis uidelicet et Pharisaeis. et saluatis reliquiis ex Israhel apostolisque euangelii in locum priorum principum constitutis [*]( 5 cf. Dent. 15, 7 9. 10 *Hier. 23, 5 13. 14. 16 *Hier. 23, 6 17 *Hier. 23, 7. 8 13 Hier. 23, 9 aHier. 23, 9 ct. p. 275, 16 19 ct. Hier. 23,2 cf. Matth. 23,2 sec. Vulg. etc. 20 cf. Hler. 23, 3. Iudd. 5,13 etc. ) [*]( 1 alius P traditur V traditis Rp.c. 2 digne P extiterint TDMAV.Ra.c. exstiterit P 3 heresem M quis chismata mlOB quin scismata m2OR,DMAVP.Tp.r. 4 eiecinnt Oa.r. eos Mp.c. ecclesiam Ma.r. seperant P,Ra.c. 5 contra hunc V quarum Ap.c m3 6 dominus] & add. P pristinS pascui A. et om. A,Tp.r. 8 uenient Op.c.Da.c. 9 germen] regem MP,Aa.c.m2 10 regnauit P.MAa.c. intellegit P 12 saluantur Mp.c. saluabuntur Aa.c. iudas TM iuda RDVP.OAp.r.,v cum Vulg. habitauit VP,Ma.c. 13 qao ORMA quod DYP,Tp.c.m2 cum Vulg. ___alt. cocaait P siae u. eam post noster tr. P 15 aebraice P sadec«. M sadet-eno (v S. O) A sadecenii V 16 penitus] e add. s. u. M 18 siae] uel D in om. v 19 dicimaa P ainagogae TVP sina goge R scribe P 20 phariaeis RD. farisaeis P reliquis Ma.c. 21 principium R ) [*]( LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 18 )

274
inducitur pastor pastorum et princeps principum et rex regum et dominus dominantium. Christus uidelicet saluator noster. qui proprie est \'germen iustum\' siue \'oriens iustus\', de quo legimus: orietur in diebus eius iustitia et in alio loco: ecce uir, oriens nomen eius et subter eum orietur et aedificabit templum domino, ut, quomodo in Isaia (Emmanuhel\' appellatur, hoc est \'nobiscum deus\', sic in Hieremia nomen accipiat \'iustitia nostra\'; unde et apostolus loquitur: qui factus est sapientia nobis a deo et iustitia et sanctificatio et redemtio. cui contrarius Antichristus et habitator eius diabolus in Zacharia \'stultus pastor\' dicitur.

et faciet, inquit. iudicium et iustitiam in terra; non enim pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. in diebus illis et duae et decem tribus, ludas et Israhel, pariter saluabuntur et de duabus uirgis iuxta Hiezechiel una uirga fiet nomenque eius, si iuxta LXX uocauerit eum dominus, appellabitur Iosedec, id est dominus iustus; si secundum Hebraicum, qui dixerunt: nomen eius uocabunt, dicetur: dominus iustitia nostra; hoc enim significat adonai sadecenu, pro quo Symmachus uertit: domine. iustifica nos! [*]( 1 cf. I Tim. 6, 15. Apoc. 17, 14. 19, 16 4 Ps. 71, 7 5 Zach. 6, 12 6 cf. Esai. 7. 14 7 cf. Matth. 1, 23 8 *Hier. 23. 6 9 *I Cor. 1, 30 11 cf. Zach. 11, 15 12 Hier. 23, 5 13 Ioh. 5, 22 15 cf. Eaech. 37, 17. 19 17 *Hier. 23, 6 Hier. 23, 6 ltf. 19. 20 *Hier. 23, 6 ) [*]( 1 regx R 2 uidelicet] & add. s. u. M 6 aedificauit VP,Ma.c. aedificabitur (b ex u) A esaia MVP,DAp.c. emmannel BP enim manahel V 8 nostra] a ctrario (in ras.) M, om., sed 6 fere litt. eras. A 10 scifitio (sic) P redemtio mlO redemptio cet. anthichristus M anty- A anticr. TDP est add. P 11 eius habitator v zaccharia (h g. u.) M 13 pater om. T omnem Ma.r. 14 iuda VPv 15) de om. D, Ra.c. 16 Mezechiel RV hiezechihel OTM, (hi eras.) D iezechiel (pr. \'i s. u.) A ezechiel P si] siue JRMV uoearit T uocabit Ap.c.m2 17 iosedec ODV iosedech TM, (-sae-) P iosedee Ma.c. iosedesin Ap.c. 18 sij aiue Mp.c., )

275