In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

respondeamus igitur. quod in diebus lecboniae non successerit ei uir, qui sederit super thronum eius, sed multo post tempore de semine eius natus sit, qui solium eius optinuerit. potest autem et sic solui: non sedebit quidem super thronum Dauid uir et homo, sed sedebit deus regnumque eius non erit terrenum et breue, ut fuit Dauid, sed perpetuum atque caeleste dicente scriptura: regnabit super domum Iacob in aeternum et regni [*]( I. 2 *Hier. 22, 30 7 Luc. 1, 31.*32. 33 12. 13. 15 *Hier. 22, 30 26 Luc. 1, *32. 33 ) [*]( 1 simmachus A 2 abhominabilem DV,Ap.c. 3 stare possit r propbeta P 4 principes Ha.c. 5 iudea Va.c. 6 super] ṣụο̣ p̣ṛο̣ M suo per P ,.Aa.r. hortu V ortum P gabriel TR 7 concipiens M 8 ipse- rit T,Ra.c. 9 uacabitur M dauit Ma.c. ei] illi F 10 patri V sui] eiaa F regnauit MVP (— Im. 26) reg (sic) F super] in F domo F 12 ergo om. P haec T 13 eius] suis Ap.c.m2 crescit P 14 fuerit 0 15 addicatum V 16 crescit P 17 «ebraico D 19 grecis T,Mp.r. crecis P .20 qUia Ma.r.21 poatempore P 22 solium] sem*** A optinuemnt O sic] ita F 23 sed s. u. M )

271
eius non erit finis. natus est ergo de Ioiacim Iechonias.

de Iechonia Salathiel, de Salathiel Zorobabel et per ordinem uenitur ad Christum. sed in diebus Ioiachin non successit ei rex filius, quomodo patri ipse successerat, sed fuit in captiuitate et Salathiel et Zorobabel et usque ad Christum nullus regiam optinuit potestatem. hoc autem idcirco, quia in Hebraico scriptum est: in diebus eius et in tempore ipso. quo ille fuit, non erit uir, qui sedeat super solium Dauid. omnes enim fuere captiui et de stirpe Dauid nullus deinceps in terra Iudaea tenuit principatum.

unde et Iosephus refert de sacerdotali genere ac tribu Leui fuisse principes, quibus successerit Herodes. Antipatri proselyti filius, et postea sub Uespasiano regnum huius generis, immo imaginem imperii. penitus fuisse deletam.

[*](22.14)Uae pastoribus, qui disperdunt et lacerant gregem pascuae meae — sine o pastores, qui disperditis et dissipatis oues pascuae meae —, dicit dominus. ideo haec dicit dominus deus Israhel ad pastores, qui pascunt populum meum: uos dispersistis gregem meum, eiecistis eos et non uisitastis; ecce ego uisitabo super uos malitiam studiorum uestrorum. ait dominus.