In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](22,29.30 )Terra. terra, terra. audi sermonem domini! haec dicit dominus: scribe utrum istum sterilem, utrum, qui in diebus suis non prosperabitur; nec enim erit de semine eius uir, qui sedeat super solium Dauid et potestatem habeat ultra in Iuda.

Si uoluero per loca notare singula, quanta LXX uel praetermiserint uel mutauerint, longum fiet, praesertim cum possit diligens lector ex utraque editione considerare, quid mutatum, quid additum, quid subtractum sit. pro \'sterili\' in Hebraeo scriptum est \'ariri\', quod Aquilae prima editio \'sterilem\'. secunda ὰναύξητον,id est [*]( 2 *Hier. 22, 28 5 cf. Col. 1, 15 7 cf. Ioh. 14, 6 8 cf. Hier. 22. 24. 25 9 *Hier. 22, 28 14 *Hier. 22, 28 23. 24 Hier. 22, 30 24 *Hier. 22, 30 ) [*](1 proicetae F in s. u. A 3 ieconias (sempe-r) P utilitatis Oa.c. uilitas Ta.c.m2 4 dicitur v audeat Ap.c.mS referre ad tvpom P 5 et om. V dicit Ap.c. dñm in ras. M, om. V 6 inuisibilem M 7 sapientia P uitam in mg. m2T, exp. Y atque uitam et r 8 eum om. T 9 traditur P nabucod. MP 10 ipsi codd. (corr. M) 11 dubitet P,Mp.c. 12 in om. F 13 sillaba BDFV 14 iechonias TV, (iec eras.) M ieconiaa P interitui D,Ap c.m2,υ 19 haba Ta.c.m2 iudea V 20 per] pro V 21 possint Ma.r. 22 auditum (d ex t) V 23 quidue Mp.c.m3 qd T hebraico M 24 aquila et O,Ma.r. -eTON (e in ras.) 0 ZHTON T, (anauzetoD & u.) A -NTONa (a add. m2) B -HYON fanaizeion s. u. m3) M .ѠrѠN V -IНТON P)

270
\'non crescentem\', Symmachus \'uacuum\', LXX et Theodotio \'abominabilem\' et \'abdicatum\' interpretati sunt.

et oritur quaestio, quomodo possit stare prophetia de stirpe eius nullum esse generatum, qui sederit super thronum Dauid nec princeps fuerit ultra in Iuda, cum dominus atque saluator de huius natus sit semine, super cuius ortu loquitur Gabrihel ad Mariam: ecce concipies in utero et paries filium et uocabis nomen eius Iesum. ipse erit magnus et filius altissimi uocabitur et dabit ei dominus deus sedem Dauid patris sui et regnabit super domum Iacob in aeternum et regni eius non erit finis.