In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](22,24- 27 )[Uiuo ego, dicit dominus: quia, si fuerit Iechonias, filius Ioiacim, regis Iuda. anulus in manu dextera mea, inde auellam eum — siue te — et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, — quod in LXX non habetur — et in manu Chaldaeorum. et mittam te — siue proiciam te — et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini; in terram m autem, ad quam ipsi leuant ant animam suam, ut reuertantur, illuc non reuertentur.

Supra dixerat: \'domui regis Iuda haec loqueris\' et deinde: descende in domum regis Iuda et iterum: haec dicit dominus super domum regis Iuda et praepostero ordine, postquam locutus est de Sedecia, qui ultimus regum fuit in Hierusalem, reuertitur ad Ioiacim, fratrem eius, qui ante eum regnauit. qua uaticinatione conpleta nunc loquitur ad filium Ioiacim. nepotem Iosiae, regem Hierusalem, Iechoniam. qui et alio nomine appellatur Ioiachin, qui captus a Nabuchodonosor cum matre sua principibusque et artificibus et multis nobilibus ductus est in Chaldaeam ibique mortuus.

hoc igitur dicitur: [*]( 1 *Hier. 22, 20 5 *Hier. 22, 24 7 *Hier. 22, 25 9 *Hier. 22, 26 13 Hier. 21,11 14 Hier. 22,1 15 Hier. 22, 6 21 cf. IV Reg. 24,12—16 ) [*]( 3 ieeonias P Chonias v 4 anullus OMa.r. 5 dextra M euellam DV,Op.c.,v cum Vulg. aaellem P; cf. p. 267,2. 268,8. 269,8 7 formides P nabachod. M nabutod. (sic semper) P 9 siue] et Ra.c. proieciam M 11 moiiemini] et add. Oa.c.m2,v cum Vulg. 12 autem om. Oa.c.m2.v cum Vulg. ipse P lebant Ma.c. 18 reuertuntur P 14 discende P 15 et om. v et iterum-inda om. V,0a.c.m2 16 iudae A 17 de ml et m3A ad Ap.c.m2 sedechiã* (sic) Aa.c.m3 20 iochim V regem] rege in P ieconiam P ioaehim V 21 ioiachin (sic Lp.c.; cf. p. 248,19] ioachin FA. (n s. m.) M icac∗|n (n in mg.) D ioiaeim OR ioachim V ioacim P 22 principibus v artibus V 23 inductu Rp.c.m2 est s. u. Å, om. DF chaldea P mortuus] est add. D,Mp.c.m3 igitur om. Y itaque D si dicitur tr. M sie dicitur (pr. e s. u. m2) Ir. Å )

267
(si. quomodo anulus non recedit de manu portantis et de digito difficulter elabitur. sit in manu mea Iechonias, tamen auellam eum et tradam regi Babylonio ibique cum matre et omnibus sociis suis morietur et ultra terram Indaeam. quam desiderat. non uidebit\'. miserabilis Grunnius.

qui ad calumniandos sanctos uiros aperuit os suum linguamque suam docuit mendacium, Sexti Pythagorei, hominis gentilissimi. unum librum interpretatus est in Latinum diuisitque eum in duo uolumina et sub nomine sancti martyris Xysti, Romanae urbis episcopi. ausus est edere. in quibus nulla Christi, nulla spiritus sancti. nulla dei patris, nulla patriarcharum et prophetarum et apostolorum fit mentio, et hunc librum solita temeritate et insania \'Anulum\' nominauit. qui per multas prouincias legitur. et maxime ab his, qui ὰπάϑειαν et inpeccantiam praedicant.

quomodo igitur dominus Iechoniam instar anuli de manu sua et digito proiecturum se comminatur. ita lectorem obsecro. ut nefarium librum abiciat legatque. si noluerit, ut ceteros philosophorum libros, non ut uolumen ecclesiasticum.

soleo in commentariis et explanationibus. quorum mos est diuersas interpretum sententias ponere. huiuscemodi miscere sermonem: \'quidam hoc dicunt, alii hoc autumant, nonnulli sic sentiunt! quod et ipse [*](5 Grunnius] scil. Rofinns; cf. p. 221, 4 6 cf. Iudd. 11, 35 etc. cf. Hier. 9, 5 7. 8. 12 cf. Rufini sent. Sext. praef. 9 Xysti] scil. papae Sini (Xysti) II 13 ab his] scII. ab Origentstis: cf. p. 221, 4 ) [*]( 1 si in ras. m2R anullus Ma.r. 2 elanitur Aa.c.m3 auellitur m2A eleuabitur V sit1 sic D sic si sit (si sit postea add.) M si sit A sic ait Erasmusv ieconias P(=lin.15) euellam DV 4 iudeā ORD oquiaAa.r. 6 Iinguaque sna V 7 sixti Ap.c.m3 phjthagoraei (h s. u.) Opythagorae R pytagorei D pithagora k P 8 est om. V 9 xysti MA xisti ORVP syxti D Yromanae AD.Mp.c. romani cet. urbis Romanae v 11 patriarcarum MP pro et om. v profetarum V 12 fit non V sit A solita temeritatej soliditate merita Ma.c. soliditate erit a te Aa.c.m3 pro soliditate Ap.c.m2 k insania ml et mBA insaniae Ap.c.m2 anullum Aa r. milium P 14 allaӨIaN MP atlaOTaN (apaten s. u.) A AIIӨΑΟᾹΝ F et om. P inpeccantia V inpeccantium Pa.c. 15 se proiecturum υ 16 comminatus R comminaturū Ma.r. 17 filosofforum P 18 uolnmen] & add. P 19 sententias ponere interpretum υ 20 a verbis -cemodi miscere rursus incipit T sermone P 21 et om. T ipsi V mirabiiis Oa.c.m2 )

268
miserabilis Grunnius et post multos annos discipulus Iouiniani et illius calumniati sunt et calumniantur me sub alienis nominibus proprias sententias ponere, quod ego causa beniuolentiae facio, ne aliquem certo nomine uidear lacerare.

quia igitur benignitas uersa est in calumniam, nunc dico et illi, qui mortuus est. et isti, qui uiuit et heresin illius instaurare conatur, magistrum eorum Origenem hunc locum referre ad Christum, quod de manu dei patris instar anuli auulsus sit et missus in terram captiuitatis, in uallem lacrimarum. crucique traditus, matrem quoque eius — hau dubium quin synagogam — captam atque proiectam.

et non pertimescit ista commemorans hoc. quod sequitur: terra, terra. terra, audi uerbum domini! haec dicit dominus: scribe uirum istum abominatum siue sterilem. et reliqua intellegere de domino maiestatis. scribit autem hoc, ne discipuli eius negare audeant, in quinto Stromatum Iibro.