In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](22,24- 27 )[Uiuo ego, dicit dominus: quia, si fuerit Iechonias, filius Ioiacim, regis Iuda. anulus in manu dextera mea, inde auellam eum — siue te — et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, — quod in LXX non habetur — et in manu Chaldaeorum. et mittam te — siue proiciam te — et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini; in terram m autem, ad quam ipsi leuant ant animam suam, ut reuertantur, illuc non reuertentur.

Supra dixerat: \'domui regis Iuda haec loqueris\' et deinde: descende in domum regis Iuda et iterum: haec dicit dominus super domum regis Iuda et praepostero ordine, postquam locutus est de Sedecia, qui ultimus regum fuit in Hierusalem, reuertitur ad Ioiacim, fratrem eius, qui ante eum regnauit. qua uaticinatione conpleta nunc loquitur ad filium Ioiacim. nepotem Iosiae, regem Hierusalem, Iechoniam. qui et alio nomine appellatur Ioiachin, qui captus a Nabuchodonosor cum matre sua principibusque et artificibus et multis nobilibus ductus est in Chaldaeam ibique mortuus.

hoc igitur dicitur: [*]( 1 *Hier. 22, 20 5 *Hier. 22, 24 7 *Hier. 22, 25 9 *Hier. 22, 26 13 Hier. 21,11 14 Hier. 22,1 15 Hier. 22, 6 21 cf. IV Reg. 24,12—16 ) [*]( 3 ieeonias P Chonias v 4 anullus OMa.r. 5 dextra M euellam DV,Op.c.,v cum Vulg. aaellem P; cf. p. 267,2. 268,8. 269,8 7 formides P nabachod. M nabutod. (sic semper) P 9 siue] et Ra.c. proieciam M 11 moiiemini] et add. Oa.c.m2,v cum Vulg. 12 autem om. Oa.c.m2.v cum Vulg. ipse P lebant Ma.c. 18 reuertuntur P 14 discende P 15 et om. v et iterum-inda om. V,0a.c.m2 16 iudae A 17 de ml et m3A ad Ap.c.m2 sedechiã* (sic) Aa.c.m3 20 iochim V regem] rege in P ieconiam P ioaehim V 21 ioiachin (sic Lp.c.; cf. p. 248,19] ioachin FA. (n s. m.) M icac∗|n (n in mg.) D ioiaeim OR ioachim V ioacim P 22 principibus v artibus V 23 inductu Rp.c.m2 est s. u. Å, om. DF chaldea P mortuus] est add. D,Mp.c.m3 igitur om. Y itaque D si dicitur tr. M sie dicitur (pr. e s. u. m2) Ir. Å )

267
(si. quomodo anulus non recedit de manu portantis et de digito difficulter elabitur. sit in manu mea Iechonias, tamen auellam eum et tradam regi Babylonio ibique cum matre et omnibus sociis suis morietur et ultra terram Indaeam. quam desiderat. non uidebit\'. miserabilis Grunnius.

qui ad calumniandos sanctos uiros aperuit os suum linguamque suam docuit mendacium, Sexti Pythagorei, hominis gentilissimi. unum librum interpretatus est in Latinum diuisitque eum in duo uolumina et sub nomine sancti martyris Xysti, Romanae urbis episcopi. ausus est edere. in quibus nulla Christi, nulla spiritus sancti. nulla dei patris, nulla patriarcharum et prophetarum et apostolorum fit mentio, et hunc librum solita temeritate et insania \'Anulum\' nominauit. qui per multas prouincias legitur. et maxime ab his, qui ὰπάϑειαν et inpeccantiam praedicant.