In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

quae sedes in Libano et nidificas in cedris, adrogantiam suggillat. quae de omnium rerum creuerat abundantia, et quod instar mulieris puerperae repentinus ei dolor et subita ueniat captiuitas. quod autem nos diximus: clama ad transeuntes et in Hebraico scriptum est \'meabarim\'. LXX Theodotioque uerterunt \'trans mare\', Symmachus [*](1. 2 *Hier. 22, 22 10 cf. IV Reg. 23, 34. II Par. 36. 4 13 Hier. 22. 21 14 *Hier. 22, 21 sec. LXX codd. Sin., Alex., Marchal. 15 *Нier. 22. 21 21 Hier. 22. 23 25 Hier. 22, 20 26 *Hier. 22, 20 ) [*]( 3 erubescis P 4 sedens P 7 Meia- M MHTa- A ⊃-⊂ΗΘaΦƜpaN r metaforam D, (-an) F metaphoram v lordanem v 8 adj ab P,Ma.c. 10 constitus V 12 s P 13 perj pro Pa.c.m2 16 argaitj enim add. D itaq; add. s. u. m3 M aaperbia P et om. M 17 contemtum (sic semper fere Lp.c.)] contemptum cadd. (-u P) dõi P 18 et ORDP, om. eet. v eductus Aa.c. m3 20 captioitate P,Aa.cm3 babylonia Aa.em3 sabmisserint V 21 nidifices P 22 sugillat ODP: cf. p. 204. 3 23 paerpera P 25 mea BaRiɱ M )

266
\'de contra\', ut significent. quod uox prophetae de Hierusalem usque ad montem Libanum et Basan debeat peruenire.

[*](22,24- 27 )[Uiuo ego, dicit dominus: quia, si fuerit Iechonias, filius Ioiacim, regis Iuda. anulus in manu dextera mea, inde auellam eum — siue te — et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, et in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, — quod in LXX non habetur — et in manu Chaldaeorum. et mittam te — siue proiciam te — et matrem tuam, quae genuit te, in terram alienam, in qua nati non estis, ibique moriemini; in terram m autem, ad quam ipsi leuant ant animam suam, ut reuertantur, illuc non reuertentur.

Supra dixerat: \'domui regis Iuda haec loqueris\' et deinde: descende in domum regis Iuda et iterum: haec dicit dominus super domum regis Iuda et praepostero ordine, postquam locutus est de Sedecia, qui ultimus regum fuit in Hierusalem, reuertitur ad Ioiacim, fratrem eius, qui ante eum regnauit. qua uaticinatione conpleta nunc loquitur ad filium Ioiacim. nepotem Iosiae, regem Hierusalem, Iechoniam. qui et alio nomine appellatur Ioiachin, qui captus a Nabuchodonosor cum matre sua principibusque et artificibus et multis nobilibus ductus est in Chaldaeam ibique mortuus.