In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\'quomodo,\' inquit, nix de Libani summitatibus deficere non potest nec ullo. ut omnis liquescat, solis ardore superatur fluentesque de montibus riui nequaquam siccantur in fontibus, sic meum nomen, quod per se stabile est atque perpetuum, non poterit immutari; et tamen, cum cetera naturae ordinem seruent, populus meus oblitus est mei.\' sequitur enim:

[*]( 18, 15 )Quia oblitus est mei populus meus frustra[*]( 1. 8 Hier. 18, 13 5 Pa. 75, 2 9 *Hier. 18, 14 12 Uerg. Ecl. I 59. 60. 63 16 Uerg. Aen. I 607-609 )[*]( 7 numquit L (— lin. 9) *libani (b s. u.) L 8 euelli P cum Vulg. 9 LXXta P (saepius) 10 declinauit MAP 11 illum F uirgilianum MVP,Ap.c. (et hic uergiliauum in mg. Ai, v sona Ma.c. 12 antel te Ma.c. haere P 13 diatituent AP,La.c. 14 libatur A lauatar V laeuatur P :16 in freta] re in ras. LA infert. (a eras.) M flubii Ma.c. incurrent Fa.r. currunt P motibus Aa.c. 17 populus P.LMAa.c. 18 honus P nomen V 19 sumitatibus V 20 omnes V 21 siccatur Pa.c. 22 se om. M 23 potuit P immutare M 24 es Ma.e.m2 25 es MAa.c.m2 )

227
libantes et inpingentes in uiis suis, in semitis saeculi - siue sempiternis —, ut ambularent per eas in itinere non trito. Qui obliuiscitur dei et relinquit eum, qui dicit: ego sum uia, libatque dis alienis, inpingit in uiis suis - nequaquam dei, sed suis — et antiquas sempiternasque semitas derelinquit, quae omnium sanctorum sunt tritae uestigiis colentium deum. isti uero ambulauerunt in itinere non trito et relicto cultu dei idola uenerati sunt; propter quae infertur poena. Quae sequitur: