In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*](18, 14 )Numquid deficiet de petra r a agri nix Libani? aut anelli possunt aquae erumpentes frigidae et defluente? LXX: numquid deficient de petra ubera aut nix de Libano? aut declinabit aqua uiolenter sublata uento?

Tale quid et illud Uerguianum sonat. ante leues ergo pascentur in aethere cerui et freta destituent nudos in litore pisces, quam nostro illius labatur pectore uultus: et in alio loco: in freta dum fluuii current, dum montibus umbrae lustrabunt, conuexa polus dum sidera pascet, semper honos nomenque tuum laudesque manebunt.

\'quomodo,\' inquit, nix de Libani summitatibus deficere non potest nec ullo. ut omnis liquescat, solis ardore superatur fluentesque de montibus riui nequaquam siccantur in fontibus, sic meum nomen, quod per se stabile est atque perpetuum, non poterit immutari; et tamen, cum cetera naturae ordinem seruent, populus meus oblitus est mei.\' sequitur enim: