In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\'si,\' inquit, haec feceritis, o reges Iuda, tenebitis pristinam potestatem et cum ambitione ingrediemini portas Hierusalem; sin autem facere nolueritis, o domus regia, non tam domini erit crudelitatis quam tuae uoluntatis, ut omnis ciuitas redigatur in solitudinem .

quicquid regiae domui dictum est. intellegant episcopi sociique eorum, presbyteri atque diaconi, et omnis ordo ecclesiasticus, quod, si fecerint, quae praecepta sunt, et inter cetera innocentem sanguinem non fuderint scandalizantes minimos quosque et percutientes conscientias singulorum, optineant traditam sibi a domino dignitatem: sin autem facere noluerint atque contemserint, ipsi redigant ecclesiam in solitudinem.

ingrediuntur autem de genere Dauid per portas Hierusalem et sedent super thronum eius, qui interpretatur fortis manu\', et ascendunt currus et equos, quando refrenant et suas et populi perturbationes et conposito in ecclesia ingrediuntur gradu et multarum uirtutum choro sibique ex omni parte concinentium. et ut hoc uerum esse credamus, iurat per se, qui iuxta apostolum maiorem alium. per quem iurare possit, non habet

[*]( 22, 6 9 )Quia haec dici dominus super domum — siue ad domum — regis Iuda: Galaad tu mihi, caput — siue principium — Libani, si non posuero te in solitudinem, urbes inhabitabiles. et [*]( 9 cf. Matth. 18, 6. Marc. 9, 41. Luc. 17, 2 cf. I Cor. 8, 12 14 cf. II Reg. 17, 10 16 cf. Esai. 3, 16 19 cf. Hebr. 6, 13 21. 22 *Hier. 22. 6 ) [*](1 ministeriom P 2 ambitime Ma.r. 3 ingredimini TD.Op-c.Ma.c. ai T,Pa.e. nolueris facere P nolueris MAVP 4 tam] tantum P erndelitas OTa.c. quam tuae uoluntatis om. M 5 ciuitas] hec add. s. u, m2 A xeddigatur (g ex c) M 7 presb(p)iteri RD(P) 9 quo- . que P.MAa.c m2 10 obteneant P 11 si T contemserint (sic semper fere Lp.c.)] contempserint codd. 12 eccl. siam] dei add. e 15 curros P pr. et eras. T perturbatione V 16 ecclesiam P gratu R gradum P 17 uirtutum] coacerbant add. s. u. m3 M cboros ibique MVF, (que erat.) T continentium B 18 uerũ hoc D quia Ma.r.,v 19 posset F possintu 22 principum V 23 in om. Yulg. inhabitabilis P)

257
sanctificabo super te interficientem uirum et arma eius et succident electas cedros tuas et praecipitabunt — siue mittent — in ignem. et pertransibunt gentes multae per ciuitatem hanc et dicet unusqusque proximo suo: quare fecit dominus sic ciuitati huic magnae? et respondebunt ebu ut: eo. quod reliquerint pactum domini dei sui et adorauerint deos alienos et seruierint e.is.

Galaad, quam possedit dimidia tribus Manasse. trans Iordanen scriptura commemorat: in quo monte Laban fugientem consecutus est lacob et mons iuxta Genesin nomen accepit ο̄ωρός, id est tumulus testimonii>. eo, quod ibi Iacob Labanque iurauerint in aceruum lapidibus congregatis.