In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

simulque animaduertamus diuinam sapientiam, quod per nuntios iubet tristia nuntiari mixtis et prosperis, si agere uoluerit rex paenitentiam. hic uero, quia ipsi imperatur, ut pergat, non tristia nuntiat et captiuitatem - iam iamque uenturam, sed monet, quid facere debeat, ut uitet inpendentem sententiam dei. regum autem proprium est facere iudicium atque iustitiam et liberare de manu calumniatorum ui oppressos et peregrino pupilloque et uiduae, qui facilius opprimuntur a potentibus. praebere auxilium.

et ut curam eis praeceptorum dei maiorem iniceret, intulit: \'nolite contristare, ut non solum eripiatis, sed ne patiamini quidem per uestram coniuentiam ab aliis contristari, et sanguinem innocentem non effundatis in loco isto!\' homicidas enim et sacrilegos et uenenarios punire non est effusio [*]( H cf. Hier. 21, 1 cf. Hier. 21. 3-; 21 Hier. 22. 3 23 *Hier. 22,3 ) [*]( 1 effandetis P -4 trano (v s. alt. o). M throno Aa.c. carros MAa.c. 6 per] in Vulg. ipso Vulg. iurauit R S di T 9 sedechias DP,Aa.c. nuntios ad eum v 10 rei R referri F,Ta.c.m2 refferreA praecipiturq; Mp.c. 12 eis P 13 tristitia TRMAVa.c. tristitiS FP 15 tristitia V,Aa.r. tristitia FP 16 iam om. V aentara P 17 regnuni Pa.r. 18 atque] et De de manu om. V calumniatorem RPa.c. 19 pr. et om. M 20 oppraemantur Ma.c. eis post dei tr. D 21 maiore M inicirent P contristari Rp.c. id add. s. w. n3 A 22 solum] non add. a patimini V 23 conbibentiam OTB conibentiam F eohibentiam DV conuentiam P 24 innoctem M non om. M )

256
sanguinis, sed legum ministerium.

\'si,\' inquit, haec feceritis, o reges Iuda, tenebitis pristinam potestatem et cum ambitione ingrediemini portas Hierusalem; sin autem facere nolueritis, o domus regia, non tam domini erit crudelitatis quam tuae uoluntatis, ut omnis ciuitas redigatur in solitudinem .

quicquid regiae domui dictum est. intellegant episcopi sociique eorum, presbyteri atque diaconi, et omnis ordo ecclesiasticus, quod, si fecerint, quae praecepta sunt, et inter cetera innocentem sanguinem non fuderint scandalizantes minimos quosque et percutientes conscientias singulorum, optineant traditam sibi a domino dignitatem: sin autem facere noluerint atque contemserint, ipsi redigant ecclesiam in solitudinem.