In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\'iudicate,\' inquit. \'mane iudicium\' — non in tenebris iniquitatis. sed in luce iustitiae — \'et eruite ui oppressum de manu calumniatoris. ut non accipiatis personam in iudicio, sed diuitibus pauperes opprimentibus magis apud uos dei imperium ualeat quam potentia persequentis! et si\', inquit, \'hoc feceritis, nequaquam succendetur in uobis ignis furoris mei nec inueniet

materiam, quam consumat.\' incredibilisque in hoc loco dei clementia demonstratur, ut, de quibus supra dixerat: posui enim faciem meam super ciuitatem hanc in malum et non in bonum: in manu regis Babylonis tradetur et exuret eam ignis, iam domini ingruente sententia eos prouocet ad salutem, non quo ignoret urbem Hierusalem esse capiendam, sed quo liberum homini seruetur arbitrium, ut [*]( 1 Hier. 21, 11 4. 5 Hier. 21, 8. 11 8 Hier. 21, 12 10 *Hier. 21, 12 11 cf. Dent. 1. 17. 16, 19. Leu. 19, 15 Iac. 2, 6 16 *Hier. 21, 10 ) [*]( 1 cousequenter—dñs (lin 2) in mg. m2 M et om. V 2 dices] dicens P.Mp.c. 3 aIIѠKѠINѠN V AHOROINOS P enim eras. A pr. et alt. et] ad add. s. u. m2 A iungitur Ap c. iuguntur V 5 et—dominus Buppleui, om. codd. e 6 sit P et add. V regis V 7 obsedetur La.c. erroremJ p add. P paenitudine P 10 et s. u. M 12 opprementibus La.c. aput M 13 potentiam P 14 suceenditur P,LMAa.e. inneniat F 15 consummat V incredibilis a in om. M 16 clementiam V 19 igni Mp.r.,v dn̄s _ MA incruente Ma.c. sentia M 20 quod Ap.c.m2.c in uerbis urbem hierusalem desinit pars prior L 21 quod APv liberi Ya.c. )

253
non ignorantia futuri, sed uoluntate propria perire uideantur: quomodo et saluator sciebat populum negaturum et se esse [*](5 ) crucifigendum, quippe qui hoc apostolis saepe praedixerat, et nihilominus commonebat nolens eos corrigere ad paenitentiam, ut, quicquid postea sustinuerunt, suo uitio eis acciderit. non duritia comminantis.

[*]( 21, 13. 14 )Ecce ego ad te, habitatricem uallis solidae atque campestris, ait dominus, qui dicitis: quis. percutiet — siue terrebit — nos et quis ingredietur domos nostras? et uisitabo super nos; quodque sequitur: iuxta fructum studiorum uestrorum dicit dominus, in LXX non habetur. et succendam. inquit, ignem in saltu eius et deuorabit omnia in circuitu eius.