In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 21,7 )Et post haec. ait dominus, dabo Sedeciam, regem Iudae, et seruos eius et populum eius et, qui derelicti sunt in ciuitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu in imicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum et percutiet eos in ore[*]( 1. 5 *Hier. 21. 4 6 *Hier. 21, 5 13 *Hier. 21, 5 18 *Thren. 4, 9 )[*]( 1 bellica] belli ea A bella V 2 sant post nestris tr. Yvlg. quibus] nos add. Vulg. 3 chaldeos LA V obsedent La.e. obsidnnt P 4 nos] eos P eos sine ea v 5 debellabo] ego add. Vulg. 6 etj in add. Vulg. brachio AVP (= lin. 13) 7 tert. in s. u. M 9 iumenta] bestiae Vulg. 10 nultus Va.c. chaldeis AV,La.c. 11 urbe] tantum add. MAP 14 tert. et s. u. LMA. 15 sperat La.c. pistilentia L 16 quidem et] qd ea P ollo V enimj incursu add. V 17 arbes M tantum] Amlm3 tanta Ap.c.m2,v captae M est] sunt (nt s. u.) M 19 gladio uulnerati v 22 Iuda Yulg. pr. eius om. V 24 regi Y )

250
gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur.

Hoc. quod nos transtulimus: in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, in LXX non habetur et pro eo, quod diximus: non flectetur neque parcet nec miserebitur, LXX transtulerunt: non parcam nec miserebor.

meliusque est iuxta Hebraicum, ut crudelis sententia et inflexibilis magis regis Babylonii quam domini esse uideatur. primum autem de uniuersa urbe prophetatum est; nunc proprie Sedeciae praedicitur et populo eius, qui residui fuerint post pestem, gladium et famem, quod a Nabuchodonosor, Babylonio rege, capiendus sit interficiendusque cum amicis suis gladio nec ullam eius speret misericordiam, cuius foedus et necessitudinem periurio deseruit.