In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 21, 3-6 )Et dixit Hieremias ad eos: sic dicetis Sedeciae: haec dicit it dominus deus Israhel h c I: ecce ego[*]( 3 cf. Hier. 20, 1. 2 9 Hier. 21, 2 20 cf. p. 259. 9. 261. 16. 264, 8. 266, 16 )[*]( 1 praeliatur AP 2 nobis sicut] nobiscam secundum MAp.c.m2.υ cum Yvlg. 3 phascor A pascor VP 4 abuit M emer P 5 rex Sedecias v 6 utj & Pa.c. 7 nuntios V 8 urbem MAVv populum VPMAp.e.m2.v 10 obsessam MAVP hierusalem] & add. 8. v. m2 d 11 ad Maj\'. a propheta hoc c 12 propheta: V ezechiele M lezechiele (pr. i s. w.) A hiezechiele P hezechielem V et] in add. P hieremiam VP.Ma.r. 13 quod] ut P 17 est om. V scribetur Ma.c et eras. A 18 quod Va.T. obsedebatur P 19 ioacim P,La.c.,υ ioachim MV, (h s. u.) A ioacbin МAV,La.c.,υ ioacim P 20 hiechoniae M iechonia A ioaehim MAV, La.c. ioacim Ρυ dicitur VP,La.c. 21 sequentibus υ )

249
I conuertam uasa belli — siue arma bellica —, quae sunt in manibus uestris et quibus pugnatis aduersum regem Babylonis et Chaldaeos, qui obsident uos in circuitu murorum, et congregabo ea — siue eos- — in medio ciuitatis huius et debellabo uos in manu extenta et bracchio forti — siue excelso — et in furore et in indignatione et in ira grandi et percutiam habitatores ciuitatis huius; homines et iumenta pestilentia magna morientur.

\'Frustra,\' inquit, \'repugnare uultis Chaldaeis obsidentibus et arma bellica praeparatis, quorum in media tantum urbe usum habebitis, ut armati esse uideamini. ceterum illis obsidentibus ego uos debellabo in manu extenta et bracchio forti meoque furore et indignatione percutiam, ut et uos et omne, quod spirat, fame et pestilentia in media urbe moriatur.\' quod quidem et factum legimus; absque ulla enim corona strepituque pugnantium urbs tantum obsidione capta est, ut,. quos uincerent, non haberent, sed quos tantum caperent; meliores, ait. fuerunt uulnerati gladio quam occisi fame.