In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 18, 11―13)Nunc ergo dic uiro Iudae et habitatori Hierusalem dicens: haec — siue sic — dicit dominus: ecce ego ego contra uos malum et cogito contra uos cogitationem; reuertatur unusquisque a uia a mala et dirigite uias uestras et studia uestra! qui dixerunt: des desperauimus — siue confortabimur -: post cogitationes enim nostras ibimus et unusquisque prauitatem — siue quod placuit cordi suo malo — faciemus. ideo haec dicit dominus: interrogate gentes: quis audiuit talia horribilia, quae fecit nimis uirgo Israhel?

Implet dominus parabolam. quam et aspectu et sermonibus docuerat. et dicit: \'ecce ego fingo contra uos malum quasi figulus lutum\' — malum autem iuxta Isaiam, qui dicit: faciens pacem et creans malum, non quo per se malum sit, sed quod patientibus malum esse uideatur — et cogito contra uos cogitationem\' — id est pro merito inferre sententiam —; (mutate opera et dirigite uias uestras, ut et prosperis -poena mutetur!

\' \'qui/inquit, \'e contrario dixerunt: confortabimur\' — in malis uidelicet operibus siue iuxta Aquilam desperauimus us et iuita Symmachum defecimus, quod utrumque offendit deum, ut aut nequaquam se putet posse saluari aut ad placandum deum animo defecisse — et post cogitationes,\' inquit, \'nostras ibimus.\' ubi est ergo absque gratia 9::rlń:,.

t dei liberi arbitrii potestas et propriae indicium uoluntatis, cum grandis offensa sit dei sequi cogitationes suas et praui [*](2 *Hier. 18, 11 6. 8 *Hier. 18, 12 13 Hier. 18, 11 cf. Hier. 18, 6 14 Esai. 45, 7 16. 18 Hier. 18, 11 19 Hier. 18, 12 *Hier. 18, 12 20 Hier. 18, 12 21 *Hier. 18, 12 23 Hier. 18, 12 ) [*]( 1 iuda AV cum Vulg. habitatoribus P cum Vulg. 6 (= 20) disperauimus P 7 nostras enim P 8 prauitatem1 cordis sni mali add. s. u. m2 A 9 cordis Vv cum Vulg. sni v cum Vulg. malo om. V mali v cum Vulg. facimus V 12 sermonibus et aspectu p 13 eccej ac P 14 esaiam MVP, Aa.c. 15 quod MAVPv per se] ipseF 16 facientibus V 19 paena MV e s. u. L, om. cet. v diiernnt contrario v 22 ut P saluatori Pa.r. 23 ad (d ex p) L animam P 24 dei gratia t7 25 liber P 26 grandisj magis P ) [*](LIX. Hieron. in Hierem. ) [*]( 13 )

226
cordis facere uoluntatem? propterea infert dicens: \'interrogate gentes et omnes in circuitu nationes, quis fecerit. quis audierit idolis seruiens, quae fecit nimis uirgo Israhel.\' uirginem autem uocat eo, quod uni deo seruierit dicente propheta: notus in Iudaea deus, in Israhel magnum nomen eius.