In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

\'ut esset mihi: inquit \'conceptus aeternus;\' quae omnia dicuntur hyperbolice. denique exponit causas, cur mortem praeferat uitae et omnino non esse quam male esse, subiungens: quare de uulua egressus sum. ut uiderem laborem et dolorem ut consumerentur confusione dies mei?

[*]( 21,1.2 )Uerbum, quod factum est ad Hieremiam a domino, quando misit ad eum rex Sedecias-_ Phassur, filium Melchiae, et Sophoniam, filium Maasiae. sacerdotem dicens: interroga pro nobis dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis,[*]( 1 cf. Am. 5, 18 2 cf. Gen. 47, 9 4 Gal. 1, 4 5 Epb. 5, 16 9 cf. t 246, 14 12 of. Gen. 19, 25 14 *Hier. 20, 17 15 *Hier. - .17 18 Hier. 20, 18 )[*]( 1 misere P miseriae υ 3 prauos Ap.c.m2 6 hebrei M aebraei f captam p 7 est a P natiuitati v inextricalibus P 8 quo LMAa.c. 9 ualeat V interpretari ualeant υ 11 quoque M a.c. 12 similitudine La.c. de om. V 13 lactam P I* et] ut Y interficit P,Ma.c. 15 ut om. V essent P inquit mihi 0 16 mquit] in add., sed exp. L 17 exponet La.c. 18 quam male esse om. V 20 consummerentar V 22 sedechias MAVP (semper fere) 23 meleiae P sofoniam P 25 nabncod. P.La.c. (semper) )

248
proeliatur aduersum nos, si forte faciat dominus nobis sicut omnia mirabilia sua et recedat a nobis.

Supra pontifex Phassur siue Phaschor, qui percussit Hieremiam. patrem habuit Emmer, hic autem Phassur filius est Melchiae: hoc idcirco, ne quis eundem putet. mittit autem Sedecias rex ad prophetam nolens uel populum scire uel principes. ut occulto per legatos nuntio recognoscat, quam dominus super urbe Hierusalem et populo Iudaeorum habeat sententiam. quodque infert: quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, proeliatur aduersum nos, ostendit iam obsessa Hierusalem hoc a propheta sciscitari Sedeciam.