In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 20,13 )Cantate domino, laudate dominum, quia liberauit animant pauperis de manu pessimorum! Qui pauper est spiritu nec habet diuitias, quae receperunt in isto saeculo consolationem suam et de quibus Paulus loquitur: tantum ut pauperum memores essemus, cum fueiit uindictam a domino consecutus, dominum laudat in spiritu et se de manu pessimorum erutum gloriatur. hoc autem totum fit non nostro merito, sed eius gratia, qui pauperem liberauit nec habet diuitias superbiae corruentis, sed humilitatem pauperis liberati