In Hieremiam Prophetam Libri Sex

Jerome, Saint

Jerome, Saint. S. Euesebii Hieronymi Opera, Section 2, Pars 1: In Hieremiam Prophetam (Corpus Scriptorum Ecclesiasticorum Latinorum, Volume 59). Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag, 1913.

[*]( 20, 12 )Et tu, domine exercituum, probatoriusti — siue qui probas iusta —, qui uides renes et cor, uideam, quaeso, ultionem tuam ex eis! tibi enim reuelaui causam meam. Solus est dominus, qui nouerit [*]( 8 Rier. 20, 11 11. 13 *Hier. 20, 11 18 cf. Hier. 20, 10 24 *Нier. 20, 12 ) [*]( 1 omnia La.c. ab omnibus Vulg. uiris Vulg. mei VΡυ cum Vulg. 3 adnersas Vulg. 7 magno opere L 8 et om. υ 10 persecuntur MV,La.c. me persequantnr 9 11 sunt] me add. in ras. A et s. u. m3 A 12 confundantur Pa.c.,υ 14 sempiternam quod v cum Vulg. 17 sempiternem L optineuit Ms.c. 19 meas La.c. 20 cupiebant P,Mp.c.Ap.c.m3 cupiunt Ap.c.m2 dummodom L 23 probator LPac. 24 uide.s P 26 nooit FP )

245
probare iustitiam. quomodo solus est, qui cordis interna conspiciat; unde et Iesus sciens cogitationes hominum non ex profectu, ut quidam putant, sed natura deus est. tale quid et in psalmis sonat: non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. si uiuens uirtutibus non iustificatur, quanto magis, qui peccatis mortuus est!

cumque se sciat iustus habere propugnatorem deum, tamen inpatientia fragilitatis humanae, quod nouit esse uenturum. iam nunc uidere desiderat. cui et reuelauit causam suam, qui dicit in alio loco: mihi uindictam, ego retribuam, dicit dominus. felix autem conscientia, cuius causa domino reuelatur dicente apostolo: omne. quod manifestatur. lux est.